Earths in the Universe (Chadwick) n. 171

Previous Number Next Number See English 

171. Visa tunc est Nubes obscura versus ortum ex alto descendens, quae in descendendo apparebat per gradus lucida et in humana forma, tandem haec in Jubare flammeo, circum quod stellulae ejusdem coloris: sic Dominus praesentem se stitit apud Spiritus cum quibus loquebar. Ad praesentiam tunc congregabantur ab undique omnes Spiritus qui ibi, ac cum venerunt, separabantur boni a malis, boni ad dextrum et mali ad sinistrum, et hoc illico sicut sua sponte; et qui ad dextrum, ordinabantur secundum quale boni, et qui ad sinistrum secundum quale mali, apud illos; qui boni erant, relicti sunt, ut Societatem coelestem inter se formarent; mali autem conjecti sunt in inferna. Postea videbam, quod flammeum illud Jubar descenderet in inferiora terrae ibi satis profunde, et tunc illud apparebat nunc in flammeo vergente ad lucidum, nunc in lucido vergente ad obscurum, et nunc in obscuro; et dicebatur mihi ab Angelis, quod apparentia illa sit secundum receptionem veri a bono, ac falsi a malo, apud illos qui inferiora terrae illius incolunt, et prorsus non quod Jubar flammeum tales varietates subiret; dicebant etiam quod inferiora terrae illius incolerentur tam a bonis quam a malis, sed probe separati, ob causam ut mali regerentur per bonos a Domino; addebant, quod boni per vices inde eleventur in Coelum a Domino, et loco illorum alii succedant, et sic jugiter. In descensu illo separabantur similiter boni a malis, et redigebantur omnia in ordinem: mali enim per varias artes et astutias se intulerunt ibi in domicilia bonorum, ac infestaverunt illos; ob quam causam illa Visitatio. Nubes illa, quae in descendendo apparebat per gradus lucida et in humana forma, et dein ut Jubar flammeum, erat Societas angelica, in cujus medio Dominus. Inde scire dabatur, quid intelligitur per Domini verba, ubi de ultimo Judicio, apud Evangelistas, "Quod Venturus sit cum Angelis in nubibus coeli cum gloria et virtute."


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church