175. Postea interrogabam Spiritus illos de variis quae in Tellure, e qua erant; primum de Cultu eorum divino, et de Revelatione; de Cultu dicebant, quod Gentes cum familiis suis quovis trigesimo die ad unum locum conveniant, et audiant praedicationes; et quod Praedicator tunc e Pulpito aliquantum e terra elevato doceat illos Vera divina, quae ducunt ad bonum vitae. De Revelatione ajebant, quod illa fiat tempore matutino in statu medio inter somnum et vigiliam, quando in luce interiore nondum interpolata a sensibus corporeis et a mundanis sunt; et quod tunc audiant Angelos Coeli loquentes de Veris divinis, ac de vita secundum illa; et quod cum in vigiliam veniunt, appareat illis Angelus in veste alba ad lectum, qui tunc subito ab oculis illorum disparatur; et quod inde sciant, quod ex Coelo sint quae audiverunt: ita internoscitur Visio divina a visione non divina, nam in visione non divina Angelus non apparet: addebant quod tali modo Revelationes fiant apud Praedicatores eorum, quandoque etiam apud alios.