33. Postea repraesentabam illis volucres majores et minores, quales in nostra Tellure sunt: nam in altera vita repraesentari possunt talia ad vivum: cum volucres illas repraesentatas viderent, primum volebant illas mutare, sed dein delectabantur illis, et quiescebant; causa erat, quia volucres significant cognitiones rerum, cujus rei perceptio quoque tunc influebat {1}; ita desistebant ab illis transmutandis, et sic ab ideis memoria suae avertendis. Postea repraesentare licebat coram illis amoenissimum Hortum plenum lampadibus et lucernis; tunc morabantur et detinebantur, ex causa quia lampades cum lucernis significant veritates quae lucent ex bono {2}. Inde patuit, quod teneri potuerint in spectandis materialibus, modo simul insinuatur significatio illorum in sensu spirituali; quae enim sensus spiritualis sunt, a materialibus non ita abstracta sunt, quoniam sunt horum repraesentativa. @1 Quod aves significent rationalia, intellectualia, cogitationes, ideas, cognitiones, n: 40, 754, 776, 778, 886, 988, 993, 5149, 7441. Et hoc cum varietate secundum avium genera et species, n: 3219.$ @2 Quod lampades cum lucernis significent veritates quae lucent ex bono, n: 4638, 9548, 9783.$