Earths in the Universe (Chadwick) n. 35

Previous Number Next Number See English 

35. Aliqui ex spiritibus Telluris Mercurii ad me veniebant missi ab aliis, ut audirent quid apud me ageretur, quibus unus ex spiritibus nostrae Telluris dicebat, quod diceret suis, ut non aliud quam verum loquerentur, et non, ut solent, interrogantibus opposita objicerent; nam si aliquis ex nostrae telluris spiritibus ita faceret, plecteretur; sed tunc respondebat cohors, quae remota erat, e qua spiritus illi emissi erant, quod se ideo plecterentur, omnes plecterentur, quoniam aliter facere nequeunt ex continuo usu: dicebant, quod cum loquuntur cum hominibus suae Telluris, ita quoque faciant; at hoc non animo fallendi, sed ut inspirent desiderium sciendi; cum enim opposita objiciunt, et occultant res certo modo, tunc cupido sciendi excitatur, et sic ex studio explorandi illa, memoria perficitur. De eadem re cum illis alia vice quoque loquebar; et quia sciebam, quod loquerentur cum hominibus suae telluris, quaerebam quomodo incolas suos instruunt; dicebant quod non instruant illos quomodo se res habet, sed usque insinuent aliquam rei apperceptionem, ut inde cupido explorandi et sciendi alatur et crescat; nam si responderent ad omnia, periret cupido: addebant quod opposita objiciant etiam ob causam, ut veritas dein melius appareat; nam omnis veritas apparet ex relatione ad opposita.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church