Earths in the Universe (Chadwick) n. 37

Previous Number Next Number See English 

37. Quia Spiritus Mercurii abundant cognitionibus, in aliqua specie fastus sunt; inde putant, quod tam multa sciant, ut vix plus sciri possit: sed illis a nostrae Telluris spiritibus dictum est, quod non multa sciant, sed pauca, et quod illa quae non sciunt sint infinita respective: quodque illa, quae non sciunt, ad illa quae sciunt, sint sicut aquae maximi Oceani ad aquas pusilli fontis; tum quod primum limen ad sapientiam sit scire, agnoscere, et percipere, quod quae scit tam parum sit ut vix aliquid sit ad illa qua non scit. Ut scirent quod ita esset, dabatur ut quidam angelicus spiritus cum illis loqueretur, et diceret illis in genere, quid scirent et non scirent, et quod infinita essent quae non scirent, tum quod in aeternum ne quidem communia rerum scire possent: loquebatur ille per ideas angelicas, multo promptius quam illi, et quia detegebat quid scirent, et quid non scirent, stupore perculsi sunt. Postea vidi alium angelum cum illis loquentem, apparuit ille in aliqua altitudine dextrorsum; erat ille ex nostra Tellure; is enumerabat perplurima quae non scirent; et postea loquebatur cum illis per mutationes status, quas dicebant se non intelligere; tunc illis dicebat, quod unaquaevis mutatio status infinita contineat, et quoque unumquodvis minimum ejus. Cum haec audiverunt, quia fuerunt in fastu propter cognitiones, coeperunt se humiliare: humiliatio repraesentabatur per voluminis eorum demissionem deorsum, (nam apparebat cohors illa tunc sicut volumen, antrorsum versus sinistrum ad distantiam, in plano regionis infra umbilicum sed volumen apparebat sicut incavatum in medio, et a lateribus elevatum; reciproca etiam motitatio ibi animadvertebatur: dicebantur etiam illis, quid id significaret, hoc est, quid cogitarent in sua humiliatione, et quod illi, qui a lateribus elevati apparebant, nondum in aliqua humiliatione essent: et vidi quod separaretur volumen, et quod illi, qui non in humiliatione erant, relegarentur versus suum orbem, reliquis remanentibus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church