41. Quidam, postquam visus est Dominus, deducti sunt versus anteriora dextrorsum, et cum progrederentur dicebant, quod viderent Lucem multo clariorem et puriorem, quam usquam prius viderant, et quod major Lux nusquam videri queat: et tunc erat hic tempus vesperae: qui id dicebant erant plures {1}. @1 Quod Lux magna sit in coelis, quae multis gradibus excedit lucem meridianam in terra, n: 1117, 1521, 1533, 1619 ad 1632, 4527, 5400, 8644. Quod omnis Lux in coelis sit a Domino ut Sole ibi, n: 1053, 1521, 3195, 3341, 3636, 3643, 4415, 9548, 9684, 10809. Quod divinum Verum procedens ex divino Bono divini Amoris Domini appareat in Coelis ut Lux, et sistat omnem lucem ibi, n: 3195, 3222, 5400, 8644, 9399, 9548, 9684. Quod Lux coeli illuminet Angelorum et visum et intellectum, n: 2776, 3138. Quod coelum in luce et calore dicatur esse, quod significet in sapientia et in amore, n: 3643, 9399, 9401.$