Earths in the Universe (Chadwick) n. 58

Previous Number Next Number See English 

58. Delectant se diu comedendo, non ita ex jucundo cibi, quam ex jucundo sermonis tunc. Dum ad mensam sedent, non sedent super sellis aut scamnis, aut elevatis toris gramineis, nec super herba, verum super foliis cujusdam arboris; non dicere volebant cujus arboris folia essent, sed cum plures ex conjectura nominarem, affirmabant tandem cum dicerem folia ficus. Insuper dicebant, quod non praeparent cibum secundum gustum, sed imprimis secundum usum; ajebant, quod cibus utilis illis sapidus sit. De hac re inter spiritus sermo factus est, et dictum, quod hoc conveniat homini, nam sic ei cordi est, quod mens sana in corpore sano sit; aliter ac apud illos, apud quos gustus imperat; inde corpus aegrotat, ad minimum intus languet, consequenter etiam mens, nam haec se gerit secundum statum interiorem partium recipientium quae sunt corporis, sicut visus et auditus secundum statum oculi et auris; inde insania quod in luxurie et voluptate ponatur omne vitae jucundum; ex eo etiam obesitas in talibus quae cogitationis et judicii sunt, et solertia in talibus quae sunt corporis et mundi; ex hoc fit similitudo hominis cum animali bruto, cum quo etiam tales non incongrue se comparant.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church