Earths in the Universe (Chadwick) n. 65

Previous Number Next Number See English 

65. Quod cultum eorum divinum attinet, principale est, quod agnoscant Dominum nostrum pro Supremo, Qui regit Coelum et Terram; illum vocant Unicum Dominum; et quia in vita corporis Ipsum agnoscunt et colunt, inde Ipsum quaerunt post mortem, ac inveniunt; est idem cum nostro Domino. Interrogati sunt, num sciant quod Unicus Dominus sit Homo; responderunt, quod sciant omnes quod Homo sit, quia in orbe illorum a multis visus est ut Homo; et quod Ille instruat illos de veritate, conservet illos, et quod det vitam aeternam illis, qui ex bono colunt Ipsum. Dicebant amplius, quod ab Ipso illis revelatum sit, quomodo vivent, et quomodo credent: et quod id quod revelatum est, a parentibus tradatur liberis, et inde emanet doctrina ad omnes familias, et sic in totam gentem quae ab uno patre. Addebant, quod videatur illis sicut habeant doctrinam mentibus suis inscriptam; quod concludunt ex eo, quia percipiunt illico et agnoscunt sicut ex se, num verum sit vel non quod ab aliis de vita coeli apud hominem dicitur. Non sciunt, quod unicus illorum Dominus natus sit Homo in nostra Tellure; dicebant, quod id scire non illis curae sit, modo quod Ipse Homo sit, et regat universum. Cum dicebam, quod in nostra Tellure nominetur Christus Jesus, et quod Christus significet Unctum seu Regem, et Jesus Salvatorem, dicebant quod Ipsum non colant ut Regem, quia Regium sapit ex mundano; sed quod colant Ipsum ut Salvatorem. Quia e nostrae Telluris spiritibus injiciebatur dubium, num unicus illorum Dominus esset idem cum nostro Domino, removebant illud per id, quod recordati sint, quod viderint Ipsum in Sole, et quod agnoverint quod Ipse esset quem viderunt in sua Tellure: (videatur supra n: 40). Quondam etiam apud Spiritus Jovis, qui apud me, momento influebat dubium, num Unicus illorum Dominus esset idem cum nostro Domino; sed dubium hoc, quod momento influebat, momento etiam dissipabatur; influebat ex aliquibus spiritibus e nostra Tellure; et tunc, quod miratus sum, tanto pudore, solum quod momento de hoc dubitaverint, suffusi sunt, ut dicerent ad me, ne hoc propalarem, ne ideo insimularentur alicujus incredulitatis; cum tamen nunc illi id sciant prae aliis. Spiritus illi me afficiebantur et gavisi sunt, cum audirent dictum, quod unicus Dominus sit Solus Homo, et quod omnes ab Ipso habeant ut homines dicantur; et quod tantum sint homines, quantum Ipsius imagines sunt, hoc est, quantum amant Ipsum, et amant proximum, ita quantum in bono sunt; nam Bonum amoris et fidei est imago Domini.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church