Earths in the Universe (Chadwick) n. 7

Previous Number Next Number See English 

7. Quod Cultum divinum incolarum aliarum Tellurum in genere concernit, illi, qui ibi non idololatrae sunt, omnes agnoscunt Dominum pro unico Deo; adorant enim Divinum non ut Divinum invisibile, sed ut visibile, ex causa etiam, quia cum Divinum illis apparet, in humana forma apparet, sicut etiam olim Abrahamo et aliis in hac Tellure {1}: et qui Divinum sub humana forma adorant, illi omnes acceptantur a Domino {2}. Dicunt etiam, quod nemo possit rite colere Deum, ac minus Ipsi conjungi, nisi aliqua idea comprehendat Illum, et quod non comprehendi possit nisi in Forma humana; et si non ita, quod dissipetur visus interior, qui est cogitationis, de Deo, sicut visus oculi cum spectatur universum absque limite; et quod tunc cogitatio non aliter possit quam labi in naturam, et haec coli pro Deo. @1 Quod Incolae omnium Tellurum adorent Divinum sub Humana Forma, ita Dominum, n: 8541 ad 8547, 10159, 10736, 10737, 10738. Et quod gaudeant, cum audiunt quod Deus actualiter Homo factus sit, n: 9361. Quod de Deo nisi in Humana Forma non cogitari possit, n: 8705, 9359, 9972. Quod homo colere possit et amare de quo aliquam ideam habet, et non de quo nullam, n: 4733, 5110, 5633, 7211, 9267, 10067.$ @2 Quod Dominus recipiat omnes qui in bono sunt, et adorant Divinum sub Humana Forma, n: 9359, 7173.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church