Earths in the Universe (Chadwick) n. 71

Previous Number Next Number See English 

71. Commune est in illa Tellure, quod Spiritus loquantur cum incolis, et instruant eos, et quoque castigent si male egerant; de qua re quia plura mihi ab Angelis eorum relata sunt, velim ordine illa memorare. Quod Spiritus ibi cum hominibus loquantur, est causa quia multum cogitant de coelo, et de vita post mortem; et quod de vita mundi respective parum solliciti sint; sciunt enim quod victuri cum obeunt, et in statu felici secundum statum interni sui hominis formatum in mundo. Loqui cum Spiritibus et Angelis etiam commune fuit in hac Tellure antiquis temporibus, ex simili causa, quod nempe cogitaverint de coelo et parum de mundo: sed communicatio illa viva cum coelo tempore clausa est, sicut homo ab Interno factus est Externus, sive quod idem, sicut cogitare coepit multum de mundo, et parum de coelo; et magis cum non amplius crederet dari coelum nec infernum, nec in se esse hominem spiritum qui vivat post mortem: hodie enim creditur quod corpus vivat ex se, et non ex suo spiritu; quare nisi homo nunc fidem haberet, quod cum corpore resurrecturus esset, nullam de resurrectione fidem haberet.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church