77. Praeter spiritus, de quibus nunc memoratum est, dantur etiam spiritus qui contraria suadent; sunt illi, qui, dum vixerunt in mundo, e societate aliorum exterminati sunt, quia mali: quando alluunt, apparet quasi ignis volans, qui prope faciem delabitur: se locant infra ad posteriora hominis, et inde versus superiora loquuntur. Loquuntur contraria illis, quae spiritus instructor ab angelis dixit, quod nempe non vivendum secundum instructionem, sed ex arbitrio et in licentia, et similia. Ut plurimum veniunt postquam abiverunt priores spiritus: ast homines ibi sciunt, quinam et quales illi spiritus sunt, et ideo nihil curant illos; sed usque ita discunt quid malum, et sic quid bonum; nam per malum discitur quid bonum, quippe quale boni ex suo contrario noscitur; omnis perceptio rei est secundum reflexionem relativam ad discrimina ex contrariis vario modo et vario gradu.