80. In praecedentibus nondum dictum est, quales sunt Angeli qui ex illa Tellure; qui enim ad homines suae telluris veniunt et assident capiti (de quibus supra n: 73), non sunt angeli in eorum coelo interiori, sed sunt spiritus angelici seu angeli in coelo eorum exteriori; et quia mihi detectum est, quales etiam sunt Angeli illi, licet memorare, quae de illis quoque scire datum est. Quidam ex spiritibus Jovis, qui timorem incutiunt, appulit se ad sinistrum meum latus sub ulna, ac inde loquebatur; sed loquela ejus erat stridens, voces nec erant admodum discretae ac inter se separatae, adeo ut diu exspectare deberem antequam colligerem sensum, et cum loquebatur, etiam interjiciebat aliquid timoris; monens etiam sic ut ego Angelos, cum veniunt, bene excipiam; sed respondere dabatur, quod hoc meum non sit, sed quod apud me excipiantur omnes sicut ipsi sunt. Mox veniebant Angeli illius telluris, et dabatur percipere ex loquela mecum, quod prorsus differrent ab Angelis nostrae telluris; loquela enim eorum fiebat non per voces, sed per ideas quae se per interiora mea undequaque diffundebant; et inde quoque influxum habebant in faciem, sic ut facies ad singula concurreret, incipiendo a labiis, et pergendo versus circumferentiam undequaque: ideae, quae loco vocum erant, discretae erant, sed perparum. Postea loquebantur mecum per ideas adhuc minus discretae, adeo ut vix aliquid interstitiale perciperetur; erat in mea perceptione sicut sensus vocum apud illos qui solum ad sensum abstracte a vocibus attendunt; haec loquela mihi intelligibilior priori erat, et quoque erat plenior: influebat similiter ac prior in faciem; sed influxus erat secundum quale loquelae magis continuus; verum non incepit ut prior a labiis, sed ab oculis. Postea loquebantur adhuc continuius et plenius; et tunc facies non potuit conveniente motione concurrere; sed sentiebatur influxus in Cerebrum, et quod illud tunc similiter ageretur. Ultimo loquebantur ita, ut sermo solum caderet in intellectum interiorem; erat volubilitas ejus sicut aurae tenuis; ipsum influxum sentiebam, sed non distincte singula. Loquelae haec genera se habebant sicut fluida, primum genus sicut aqua fluens, altera sicut aqua tenuior; tertium sicut atmosphaera respective; et quartum sicut aura tenuis. Spiritus, qui a latere sinistro erat, de quo supra, quandoque interloquebatur, imprimis monens ut cum angelis suis modeste agerem; erant enim spiritus e nostra tellure quae inferebant talia quae displicerent: dicebat, quod non intellexerit quid angeli loquebantur, sed quod postea quando admotus auri mea: sinistrae: tunc quoque ei loquela erat non stridens ut prius, sed qualis est aliis spiritibus.