Earths in the Universe (Chadwick) n. 86

Previous Number Next Number See English 

86. Planeta Martis apparet in idea spirituum et angelorum, sicut planetae alibi, in suo loco constanter, et quidem ad sinistrum antrorsum ad aliquam distantiam in plano pectoris, et sic extra sphaeram ubi sunt spiritus nostrae Telluris. Spiritus unius Telluris separati sunt a spiritibus alius telluris, ex causa quia spiritus cujusvis Telluris referunt aliquam peculiarem provinciam in Maximo Homine {***f***}: ac inde in alio et diverso statu sunt; et diversitas status facit, ut a se mutuo vel ad dextrum vel ad sinistrum, ad distantiam majorem vel minorem, separati appareant {2}. @2 Quod distantiae in altera vita sint apparentiae reales, quae a Domino sistuntur videndae secundum status interiorum Angelorum et Spirituum, n: 5604, 9104, 9440, 10146.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church