Earths in the Universe (Chadwick) n. 88

Previous Number Next Number See English 

88. Instructus sum, quod Martis Spiritus in maximo Homine referant medium inter Intellectuale et Voluntarium, ita COGITATIONEM EX AFFECTIONE, qui optimi illorum sunt, AFFECTIONEM COGITATIONIS: inde est, quod facies illorum unum agat cum cogitatione illorum, nec coram aliquo simulare possint. Et quia illud in maximo Homine referunt, Provincia media, quae est inter Cerebrum et Cerebellum illis correspondet: nam apud quos Cerebrum et Cerebellum conjuncta sunt quoad operationes spirituales, apud illos facies unum agit cum cogitatione, sic ut e facie ipsa affectio cogitationis eluceat, et ex affectione, aliquibus signis ex oculis quoque prodeuntibus, commune cogitationis: quapropter cum apud me erant, sensibiliter appercepi retractionem anterioris partis capitis versus occiput, ita cerebri versus cerebellum {1}. @1 Quod facies humanae in nostra Tellure antiquis temporibus influxum receperint ex Cerebello, et quod tunc facies cum affectionibus interioribus hominis unum egerint; sed quod postea receperint influxum ex Cerebro, quando homo coepit simulare ac mentiri facie affectiones non suas; de mutationibus faciebus inductis inde successu temporis, n: 4325 ad 4328.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church