Earths in the Universe (Chadwick) n. 9

Previous Number Next Number See English 

9. DE TELLURE SEU PLANETA MERCURII, et DE EJUS SPIRITIBUS et INCOLIS Quod universum Caelum referat unum Hominem, qui ideo maximus Homo vocatur, et quod omnia et singula apud hominem, tam ejus exteriora quam interiora, illi Homini seu Caelo correspondeant, est Arcanum nondum in mundo notum, quod ita sit, multis ostensum est {1}. Sed ad maximum illum Hominem constituendum, non sufficiunt qui ex nostra Tellure in Caelum veniunt, sunt hi pauci respective, erunt ex pluribus aliis Telluribus; et providetur a Domino, quod, ut primum deest alicubi quale aut quantum Correspondentiae ex alia Tellure arcessantur, qui impleant, ut ratio constet, ac ita caelum consistat. @1 Quod Caelum correspondeat Domino, et quod homo quoad omnia et singula caelo, quod inde Caelum coram Domino sit in magna effigie Homo, et vocandum Maximus Homo, n: 2996, 2998, 3624 ad 3649, 3636 3643, 3741 ad 3745, 4625. De correspondentia hominis et omnium ejus cum Maximo Homine, qui est Caelum, in summa, ab experientia, n: 3021, 3624 ad 3649, 3741 ad 3751, 3883 ad 3896, 4039 ad 4051, 4218 ad 4228, 4318 ad 4331, 4403 ad 4421, 4527 ad 4533, 4622 ad 4633, 4652 ad 4660, 4791 ad 4805, 4931 ad 4953, 5050 ad 5061, 5171 ad 5189, 5377 ad 5396, 5552 ad 5573, 5711 ad 5727, 10030.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church