97. DE TELLURE SEU PLANETA SATURNI, DEQUE EJUS SPIRITIBUS et INCOLIS Spiritus ex illa Tellure, ubi ipsa Tellus, apparent antrorsum ad insignem distantiam, inferius in plano genuum: et cum aperitur illuc oculus, in conspectum venit multitudo spirituum, qui omnes sunt ex illa Tellure: conspiciuntur ab hac Telluris illius parte, et ad dextrum ejus. Datum est quoque cum illis loqui, et inde cognoscere, quales sunt respective ad alios: sunt probi, et sunt modesti; et quia se parvos aestimant, ideo quoque in altera vita apparent parvi.