109. Corollarium. Omnes ecclesiae, quae ante adventum Domini fuerant, ecclesiae repraesentativae fuerunt, quae Divina vera non videre potuerunt nisi quam in umbra; at post adventum Domini in mundum, ecclesia ab Ipso instituta est, quae Divina vera vidit, aut potius, videre potuit in luce. Differentia est, qualis inter vesperam et mane. Status ecclesiae ante adventum Domini in Verbo etiam vocatur vespera; et status ecclesiae post adventum Ipsius, vocatur mane. Dominus ante adventum suum in mundum, quidem praesens fuit apud homines ecclesiae, sed mediate per angelos qui repraesentabant Ipsum; at post adventum suum praesens est apud homines ecclesiae immediate; nam in mundo induit quoque Divinum Naturale, in quo apud homines praesens est. Glorificatio Domini est glorificatio Humani Ipsius, quod assumpsit in mundo, ac Humanum Domini glorificatum est Divinum Naturale. Quod ita sit, evidens est ex eo, quod Dominus cum toto suo corpore, quod in mundo habuit, e sepulcro resurrexerit, nec quicquam in illo reliquerit; proinde quod ipsum Humanum Naturale a primis ad ultima ejus inde Secum tulerit: quapropter dixit discipulis post resurrectionem credentibus videre spiritum, "Videte manus meas et pedes meos, quod Ipse Ego sim; palpate Me et videte, nam spiritus carnem et ossa non habet, sicut Me videtis habere" (Luc. xxiv. 37, 39). Ex quibus patet, quod Naturale Ipsius Corpus per glorificatione Divinum factum sit. Quare dicit Paulus, Quod in Christo habitet omnis plenitudo Divinitatis corporaliter (Coloss. ii. 9):
et Johannes, Quod Filius Dei Jesus Christus sit Verus Deus (1 Epist. v. 20, 21 [B.A. 20]). Ex his sciunt angeli, quod solus Dominus in universo mundo spirituali sit plenus Homo. [2.] Notum est in ecclesia, quod omnis cultus apud gentem Israeliticam et Judaicam fuerit mere externus, et quod adumbraverit cultum internum, quem Dominus aperuit; et quod sic cultus ante adventum Domini constiterit in typis et figuris, quae repraesentabant cultum verum in sua justa effigie. Ipse Dominus, apud antiquos quidem visus est; nam dixit ad Judaeos, "Abraham Pater vester exsultavit ut videret diem meum, et vidit, et gavisus est. ....Dico vobis, Prius quam Abraham fuit, Ego fui" (Joh. viii. 56, 58). Sed quia tunc solum repraesentabatur Dominus, quod factum est per angelos, ideo omnia ecclesiae apud illos repraesentativa facta sunt; at postquam in mundum venit, repraesentationes illae evanuerunt: hujus rei interior causa fuit, quia Dominus in mundo etiam induit Divinum Naturale, et ex hoc non modo illustrat internum spiritualem hominem, sed etiam externum naturalem; quae duo nisi simul illustrantur, homo est sicut in umbra, at dum uterque simul illustratur, est sicut in die; dum enim solus internus homo illustratur et non simul externus, aut dum solum externus et non simul internus, est sicut quis dormit et somniat, et mox dum expergiscitur, recolligit somnium, et ex illo concludit varia, quae tamen imaginaria sunt; et est quoque sicut ambulans in somno, et objecta quae videt, putat videri in luce diurna. [3.] Discrimen inter statum ecclesiae ante adventum Domini, et post adventum Ipsius, est quoque sicut qui noctu in luce lunae et stellarum legit scripturam, et sicut qui in luce solis; quod oculus in priore luce, quae modo est candida erret, et in posteriore, quae etiam est flammea, non erret, liquet. Quare de Domino legitur, "Dixit Deus Israelis, mihi locuta est Petra Israelis, ....ille sicut lux matutae, dum oritur sol, matutae sine nubibus" (2 Sam. xxiii. 3, 4);
"Deus Israelis," et "Petra Israelis" est Dominus. Et alibi, "Erit lux lunae sicut lux solis, et lux solis erit septupla, sicut lux septem dierum, in die quo obligabit Jehovah fracturam populi sui" (Esai. xxx. 26). Haec dicuntur de statu ecclesiae post adventum Domini. Verbo, status ecclesiae ante adventum Domini comparari potest vetulae, cujus facies fucata fuit, et ex purpura fuci apparuit sibi pulchra; at status ecclesiae post adventum Domini comparari potest virgini ex purpura nativa formosae: et quoque status ecclesiae ante adventum Domini comparari potest crustae alicujus fructus, ut aurantii, pomi, pyri, uvae, et ejus sapori; at status ecclesiae post adventum Ipsius comparari potest interioribus illorum fructuum, et horum sapori; praeter cum similibus aliis: et haec propter illam causam, quia Dominus, postquam induit etiam Divinum Naturale, illustrat internum spiritualem hominem et externum naturalem simul; nam dum modo internus homo illustratur et non simul externus, fit umbra; similiter dummodo externus et non simul internus.