True Christian Religion (Chadwick) n. 111

Previous Number Next Number See English 

111. Secundum Memorabile: - In mundo naturali est homini duplex loquela, quia duplex cogitatio, externa et interna; potest enim homo loqui ex cogitatione interna, et simul tunc ex cogitatione externa, et potest loqui ex cogitatione externa et non ex interna, immo contra internam; inde simulationes, assentationes et hypocrises. At in mundo spirituali non est homini duplex loquela, sed simplex, loquitur ibi sicut cogitat; alioqui sonus stridet, et laedit aures: at usque potest silere, et sic non evulgare mentis suae cogitata; quare hypocrita. cum inter sapientes venit, vel abit, vel proripit se ad angulum in conclavi, et facit se inconspicuum. et sedet mutus. [2.] Quondam erant multi in mundo spirituum congregati, et de hac re inter se loquebantur; dicentes, quod non posse loqui nisi sicut cogitat, sit durum illis in bonorum consortio, qui non juste cogitaverunt de Deo et de Domino. In medio congregatorum erant Reformati, et multi ex clero, et juxta illos Pontificii cum monachis: ac hi et illi primum dixerunt, quod hoc non durum sit; "quid opus aliter loqui quam sicut cogitat? et si forte non juste cogitet. potestne comprimere labia, et tenere silentium?" Et clerus dixit, "Quis non cogitat juste de Deo et de Domino?" Sed aliqui ex congregatis dixerunt, "Tentemus illos." Et dixerunt illis, qui se confirmaverunt in Trinitate Personarum de Deo, ut ex cogitatione dicerent Unum Deum; sed non potuerunt; contorserunt et plicaverunt labia in plures sinus, et non potuerunt articulare sonum in voces alias, quam ideis cogitationis illorum consonas, quae erant trium personarum, et inde trium Deorum. [3.] Porro dictum est illis, qui confirmaverunt fidem separatam a charitate, ut nominarent Jesum, sed non potuerunt; at omnes potuerunt dicere Christum, et quoque Deum Patrem. Hoc mirati sunt et quaesiverunt causam; et invenerunt hanc, quod oraverint ad Deum Patrem propter Filium, et non oraverint ad Ipsum Salvatorem, et Jesus significat Salvatorem. [4.] Porro dictum est illis, ut ex cogitatione de Humano Domini dicerent Divinum Humanum; sed nemo ex clero, qui ibi aderat, potuit; at aliqui ex laicis potuerunt: quare hoc in seriam ventilationem missum est. Et tunc (i.) Lecta sunt coram illis haec apud Evangelistas:

"Pater... dedit omnia in manum" Filii (Joh. iii. 35);

Pater dedit Filio "potestatem omnis carnis" (Joh. xvii. 2);

"Omnia Mihi tradita sunt a Patre" (Matth. xi. [1]27);

"Data est Mihi omnis potestas in caelo et in terra (Matth. xxviii. 18); et dictum est illis, "Tenete inde in cogitatione, quod Christus tam quoad Divinum quam quoad Humanum suum sit Deus caeli et terrae, et sic enuntiate Divinum Humanum;" sed usque non potuerunt; et dixerunt, quod quidem exinde tenerent aliquid cogitationis ex intellectu de eo, sed usque non aliquid agnitionis, et quod ideo non possent. [5.] (ii.) Postea lectum est coram illis ex Luca (i. 32, 34, 35), quod Dominus quoad Humanum esset Filius Jehovae Dei, et quod ibi dicatur Filius Altissimi, et ubivis alibi Filius Dei, et quoque Unigenitus; et petierunt ut hoc tenerent in cogitatione, et quoque quod Unigenitus Filius Dei natus in mundo non possit non esse Deus sicut Pater est Deus, et eloquerentur Divinum Humanum. Sed dixerunt, "Non possumus, quia spiritualis nostra cogitatio, quae est interior, non admittit in cogitationem proximam loquelae alias ideas quam similes;" et quod inde percipiant, quod nunc non liceat cogitationes suas dividere, sicut in mundo naturali. [6.] (iii.) Deinde lecta sunt coram illis verba Domini ad Philippum, haec:

"Dixit.. Philippus, Domine, monstra nobis Patrem...;" et dixit Dominus, "Qui videt Me, videt Patrem....; nonne credis, quod Ego in Patre et Pater in Me?" (Joh. xiv. 8-11;) et quoque alia loca, Quod Pater et Ipse unum sint (ut Joh. x. 30); et dictum est illis, ut tenerent id in cogitatione, et sic dicerent Divinum Humanum; sed quia illa cogitatio non fuit radicata in agnitione quod Dominus esset Deus etiam quoad Humanum, contorserunt labia in plicas usque ad indignationem, et voluerunt cogere os suum ad edicendum, sed non valuerunt: causa erat, quia ideae cogitationis, quae fluunt ex agnitione, unum faciunt cum vocibus linguae apud illos qui in mundo spirituali sunt; et ubi ideae illae non sunt, non dantur voces, nam ideae fiunt voces in loquela. [7.] (iv.) Porro, lecta sunt coram illis ex Doctrina in universo Christiano orbe recepta, haec, Quod Divinum et Humanum in Domino non sint duo, sed unum, immo una Persona, unita sicut anima et corpus in homine:

haec ex Fide Symbolica Athanasiana, et agnita a conciliis. Et dictum est illis, "Exinde potestis omnino habere ideam ex agnitione quod Humanum Domini sit Divinum, qua anima Ipsius est Divina; est enim ab ecclesiae vestrae doctrina, quam in mundo agnoveratis; insuper anima est ipsa hominis essentia, et corpus est hujus forma, ac essentia et forma unum faciunt, sicut esse et existere, et sicut causa efficiens effectus et ipse effectus." Retinuerunt illam ideam, et voluerunt ex illa enuntiare Divinum Humanum, sed non potuerunt; interior enim idea de Humano Domini exterminavit et expunxit ideam hanc novam adscititiam, ut illam vocabant. [8.] (v.) Adhuc coram illis lectum est ex Johanne, hoc:

"Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum, ....et Verbum Caro factum est" (i. 1, 14), et quoque hoc, Jesus Christus "est verus Deus, et vita aeterna" (1 Epist. v. 21 [B.A. 20]): et ex Paulo, In Christo Jesu "habitat omnis plenitudo Divinitatis corporaliter" (Coloss. ii. 9): et dicebatur illis ut similiter cogitarent, nempe quod Deus qui fuit Verbum factus sit Homo; quod esset verus Deus; et quod omnis plentitudo Divinitatis in Ipso habitaret corporaliter. Et fecerunt ita, sed solum in externa cogitatione: quare non potuerunt propter renisum internae eloqui Divinum Humanum, dicentes aperte, quod non possent habere ideam Divini Humani, "quia Deus est Deus, et homo est homo, et Deus est Spiritus, et de spiritu non aliter cogitavimus, quam sicut de vento aut aethere. [9.] (vi.) Tandem dictum est illis, nostis quod Dominus dixerit, "Manete in Me, et Ego in vobis; ....qui manet in Me et Ego in illo, hic fert fructum multum, quia sine Me non potestis facere quicquam?" (Joh. xv. 4, 5.) Et quia aliqui ex clero Angliae aderant, lectum est coram illis ex una illorum oratione ad Sanctam Communionem, "For, when we spiritually eat the flesh of Christ and drink the blood, then we dwell in Christ and Christ in us." "Si nunc cogitatis, quod hoc non dari possit, nisi Humanum Domini sit Divinum, enuntiate itaque Divinum Humanum ex agnitione in cogitatione." Sed usque non potuerunt, fuit enim idea illis tam alte impressa, quod Divinum non posset esse Humanum, et Humanum non Divinum, et quod Divinum Ipsius esset a Divino Filii ab aeterno, et Humanum simile humano alterius hominis. At dictum est illis, "Quomodo potestis ita cogitare? Num rationalis mens potest usquam cogitare, quod aliquis Filius a Deo sit natus ab aeterno?" [10.] (vii.) Postea converterunt se ad Evangelicos, dicentes, quod Augustana Confessio et Lutherus docuerint, quod Filius Dei et Filius hominis in Christo sit una Persona, et quod Ipse etiam quoad Humanam naturam sit omnipotens et omnipraesens, et quod quoad illam ad dextram Dei Patris sedeat, et gubernet omnia in caelis et in terris, impleat cuncta, nobiscum sit, et in nobis habitet et operetur; et quod non sit adorationis differentia; quia per naturam, quae cernitur, adoratur Divinitas quae non cernitur, et quod in Christo Deus sit Homo et Homo Deus. His auditis responderunt, "Num est ita?" Et circumspexerunt, et mox dixerunt, "Haec prius non novimus; quare non possumus dicere Divinum Humanum." At unus et alter dixit, "Legimus id et scripsimus id, sed usque cum de eo in nobis cogitavimus, fuerunt modo verba, quorum ideam interiorem non habuimus." [11.] (viii.) Tandem conversi ad Pontificios dixerunt, "Forte vos potestis nominare Divinum Humanum, quia creditis quod in vestra Eucharistia, in pane et vino, et in omni eorum parte, sit integer Christus; et quoque adoratis Ipsum, cum monstratis et circumfertis hostias, ut sanctissimum Deum; tum quia vocatis Mariam Deiparam seu Dei genetricem; consequenter agnoscitis quod genuerit Deum, hoc est, Divinum Humanum." Et illi tunc voluerunt enuntiare illud, sed quia subiit tunc materialis idea de corpore et sanguine Christi, et quoque fides quod Humanum Ipsius a Divino separabile sit, et quod actualiter separatum sit apud papam, in quem solum Humana Ipsius potestas. et non Divina translata est, non enuntiare potuerunt. Et tunc surrexit unus monachus, et dixit, quod possit cogitare Divinum Humanum de sanctissima Virgine Maria, et quoque de sancto monasterii sui. Et alter monachus accessit, dicens, "Ego possum ex idea cogitationis meae, quam nunc foveo, dicere Divinum Humanum de sanctissimo Papa, potius quam de Christo." Sed tunc aliqui ex Pontificiis retraxerunt illum, et dixerunt, "Pudeat te." [12.] Post haec visum est caelum apertum, et visae sunt linguae sicut flammulae descendentes et influentes apud quosdam, et illi tunc celebrabant Divinum Humanum Domini; dicentes, "Removete ideam trium Deorum, et credite quod in Domino habitet omnis plenitudo Divinitatis corporaliter, et quod Pater et Ipse unum sint sicut anima et corpus unum sunt, et quod Deus non sit ventus et aether, sed quod sit Homo, et tunc conjungemini caelo, et a Domino poteritis nominare Jesum, et dicere Divinum Humanum."


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church