118. (ii.) Quod absque illa Redemptione nullus Homo salvari potuerit, nec Angeli in statu integritatis subsistere. - Primum dicetur quid redemptio. Redimere significat liberare a damnatione, vindicare a morte aeterna, eripere ex inferno, ac auferre captivos et vinctos e manu diaboli. Hoc a Domino factum est per quod subjugaverit inferna, et condiderit novum caelum. Quod homo alioqui non salvari potuerit, est quia mundus spiritualis cum mundo naturali talem nexum habet, ut separari nequeant; principali ter cum interioribus horum quae animae et mentes forum vocantur, bonorum cum animabus et mentibus angelorum, et malorum cum animabus et mentibus spirituum infernalium. Talem unionem habent, ut si illi ab homine removerentur, homo caderet mortuus sicut stipes: similiter nec angeli et spiritus possunt subsistere, si illis subtraherentur homines. Inde patet, quamobrem redemptio facta est in mundo spirituali, et quamobrem caelum et infernum prius ordinanda sunt, antequam ecclesia in terris instaurari possit. Quod ita sit, patet clare in Apocalypsi quod postquam novum caelum factum est, ex caelo illo descenderit Novae Hierosolyma, quae est Nova Ecclesia (xxi. 1, 2).