12. (v.) Quod Ratio humana ex multis in munda percipere aut concludere possit, ii vult, quod Deus sit, et quod unus sit. - Haec veritas per innumerabilia in mundo aspectabili, confirmari potest; est enim universum sicut theatrum, super quo testimonia quod Deus sit, et quod unus sit, continue exhibentur. Sed ad hoc illustrandum adducam Memorabile hoc e mundo spirituali: - Quondam inter loquendum cum angelis, aderant aliqui novitii e mundo naturali, quibus visis optabam felicem adventum, et narravi plura ignota de mundo spirituali. Et post sermonem de illis quaesivi, quam eruditionem de Deo et de natura e mundo secum ferrent. Dicebant, "Hanc, quod natura operetur omnia quae in universo creato fiunt; et quod Deus post creationem illi indiderit et impresserit facultatem et potentiam illam; et quod Deus solum sustentet et conservet illa ne pereant; quapropter cuncta quae existunt, nascuntur et renascuntur super tellure, naturae hodie adscribuntur." Sed respondi, quod natura ex se non operetur quicquam, sed Deus per naturam: et quia poscebant demonstrationem, dixi, "Illi qui credunt Divinam operationem in singulis naturae, possunt ex permultis, quae in mundo vident, se confirmare pro Deo, multo plus quam pro natura: [2.] illi enim, qui se confirmant pro Divina operatione in singulis naturae, attendunt ad mirabilia, quae conspiciuntur in productionibus tam vegetabilium quam animalium. In Productionibus Vegetabilium quod ex seminulo jacto in terram exeat radix, per radicem caulis, et successive rami, termites, folia, flores, fructus, usque ad nova semina, prorsus sicut semen sciret ordinem successionis, seu processum, quo se renovaturum sit. Quis rationalis cogitare potest, quod sol, qui est purus ignis, hoc sciat, aut quod possit indere calori suo et luci suae, ut talia efficiat, et quod possit intendere usus? Homo, cui rationale elevatum est, dum illa videt et rite expendit, non potest aliter cogitare. quam quod sint ab Ipso cui infinita sapientia est, ita a Deo. Illi qui Divinam operationem in singulis naturae agnoscunt, etiam confirmant se in eo, cum illa vident at vicissim illi qui illam non agnoscunt, non vident talia oculis rationis in fronte, sed in occipitio, qui sunt qui omnes ideas cogitationis suae attrahunt ex sensibus corporis, et fallacias illorum confirmant, dicentes, `Nonne vides solem per calorem suum et lucem suam omnia illa operantem? Quid est quod non vides? num est aliquid?' [3.] Illi qui se confirmant pro Divino, attendunt ad mirabilia quae vident in Productionibus Animalium: ut hic primum memorem in ovis, quod in illis lateat pullus in suo semine cum omni requisito ad formationem, et quoque cum omni progressione post exclusionem usque dum fiat avis in forma genetricis. Porro, si attenditur ad volatilia in genere. sistuntur menti, quae alte cogitat, talia, quae creant stuporem; ut quod in minimis illorum ut in maximis, in invisibilibus ut in visibilibus, hoc est, in insectulis ut in alitibus et bestiis magnis, sint organa sensuum, quae sunt visus, odoratus, gustus et tactus: tum organa motuum, quae sunt musculi, volant enim et gradiuntur; ut et viscera adhaerentia cordi et pulmoni, quae actuantur a cerebris. Qui omnia naturae adscribunt, illi quidem vident talia, sed cogitant modo quod sint, et dicunt quod natura producat; et hoc dicunt, quia averterunt mentem a cogitando de Divino; et qui averterunt se a Divino, dum vident mirabilia in natura, non possunt rationaliter, minus spiritualiter. de illis cogitare; sed cogitant sensualiter et materialiter; et tunc cogitant in natura a natura, et non supra illam; solum cum differentia a bestiis, quod rationalitate polleant, hoc est, quod possint intelligere, si volunt. [4.] Illi, qui averterunt se a cogitando de Divino, et per id facti sunt sensuales corporei, non cogitant quod visus oculi tam crassus et materialis sit, ut plura insectula spectet ut unum obscurum: et tamen unumquodvis organizatum est ad sentiendum et ad se movendum, et sic quod praeditum sit fibris et vasis, tum corculis, fistulis pulmonicis, viscerulis ac cerebris, et quod haec contexta sint a purissimis in natura, et quod contextus illi correspondeant vitae in ultimo gradu, e qua minutissima illorum distincte aguntur. Cum visus oculi tam crassus est, ut plura, cum innumerabilibus in unoquovis, appareant ei sicut parvum obscurum, et tamen illi, qui sensuales sunt, ex illo visu cogitant et judicant, patet quam incrassata est mens illorum, et inde in qua caligine sunt de spiritualibus. [5.] "Quisque ex visibilibus in natura potest se confirmare pro Divino, si vult, et quoque se confirmat, qui de Deo et Ipsius omnipotentia in creando universum, et de Ipsius omnipraesentia in conservando illud, cogitat: ut dum videt volatilia caeli, quod quaelibet eorum species sciat sua alimenta, et ubi haec sunt; cognoscat ex sono et visu consocios; tum inter aves, quaenam earum amicae, et quaenam inimicae sunt, quod congressus sub plumis sciant, connubia jungant, arte struant nidos, ibi ponant ova, incubent illis, tempus incubatus sciant, quo exacto excludunt pullos, quos tenerrime amant, sub alis fovent, escas porrigunt, et alunt, et hoc usque dum sui juris fiunt, et similia possunt agere. Omnis qui vult de Divino influxu per mundum spiritualem in naturalem cogitare, potest eum in illis videre; potest etiam, si vult, corde suo dicere, `Tales scientiae non possunt illis dari ex sole per ejus calorem et lucem; est enim sol, ex quo natura suum ortum et essentiam ducit, purus ignis; et inde effluxus caloris et lucis ejus prorsus mortui:' et sic possunt concludere, quod talia sint ex influxu Divino per mundum spiritualem in ultima naturae. [6.] "Quisque potest ex visibilibus in natura pro Divino se confirmare, dum videt vermes, qui ex jucundo cujusdam amoris affectant et spirant mutationem sui status terrestris in statum quendam analogum status caelestis; et propterea repunt in loca, circumdant se tegmine, et sic mittunt se in uterum ut renascantur, et ibi fiant chrysallides, aureliae, nymphae, et tandem papiliones: et cum metamorphosin subierunt, et secundum speciem pulchris induti sunt alis, evolant in aerem sicut in suum caelum, ac ibi genialiter ludunt, et agunt connubia, ponunt ova, ac prospiciunt sibi posteritatem; et tunc victu amoeno et dulci ex floribus se nutriunt. Quis [1]non, qui pro Divino ex visibilibus in natura se confirmat, non videt aliquam imaginem terrestris status hominis in illis ut vermibus, et imaginem status caelestis, in illis ut papilionibus? At illi, qui pro natura se confirmant, vident quidem illa, sed quia caelestem hominis statum rejecerunt ex animo, vocant illa meras naturae operationes. [7.] "Quisque ex visibilibus in natura pro Divino se potest confirmare, dum attendit ad illa quae nota sunt de apibus, quod sciant ex rosis et floribus colligere ceram, et exsugere mel, ac struere cellas sicut domunculas, et disponere illas in formam civitatis, cum plateis per quas intrent et per quas exeant; quod e longinquo odorent flores et herbas, ex quibus colligant ceras pro domo, et mella pro victu, et quod illis refertae revolent secundum plagam ad suum alveare, et sic prospiciant sibi victum pro ventura hieme, sicut illam praeviderent. Praeficiunt etiam sibi dominam sicut reginam, ex qua posteritas propagetur; et pro illa quasi aulam supra se struunt cum satellitiis circum: quae, cum tempus partus instat, vadit in comitatu a satellitibus, qui vocantur fuci, a cellula in cellulam, et ponit ova, quae turba sequens circumlinit, ne laedantur ab aere. Inde illis nova soboles. Postea cum haec ad aetatem suam provecta est, ut similia possit facere, expellitur domo, et examen se primum colligit in turmam, ne consociatio divellatur, et dein evolat ad investigandum sibi domicilium. Circa autumnum, fuci illi, quia nihil cerae aut mellis intulerunt, educuntur et deprivantur alis, ne redeant, et escas suas, quibus nihil operae impenderunt, consumant: praeter plura. Ex quibus constare potest, quod illis, propter usum, quem praestant generi humano, ex influxu Divino per spiritualem mundum, sit forma regiminis, qualis est apud homines in terris. immo apud angelos in caelis. [8.] Quis, cui ratio illibata est, non videt, quod talia apud illos non sint ex naturali mundo? Quid sol, a quo natura, commune habet cum regimine aemulo et analogo regiminis caelestis? Ex his et similibus apud animalia bruta, confessor et cultor naturae confirmat se pro natura; dum confessor et cultor Dei ex iisdem se confirmat pro Deo: nam spiritualis homo videt spiritualia in illis, et naturalis homo videt naturalia in illis; ita quisque qualis est. Quod me attinet, talia mihi fuerunt testimonia influxus mundi spiritualis in naturalem a Deo. Expende etiam, num de aliqua forma regiminis. aut de aliqua lege civili, aut de aliqua virtute morali, aut de aliqua veritate spirituali, potes analytice cogitare, nisi Divinum ex sapientia sua per mundum spiritualem influat. Quod ad me, non potui nec possum. Animadverti enim perceptibiliter et sensibiliter influxum illum nunc per sex et viginti annos continue; quare hoc dico ex testato. [9.] "Num natura pro fine potest habere usum, et disponere usus in ordines et formas? Hoc non potest nisi quam sapiens; ac universum ita ordinare et formare non potest nisi Deus, cui infinita sapientia est. Quis alius potest praevidere et providere quae victus et amictus sunt hominibus; victus ex messibus agri, fructibus terrae, et ex animalibus, et vestitus ex iisdem? Inter mirabilia ibi est, quod viles illi vermes, qui vocantur bombyces, serico vestirent, et magnifice ornarent et feminas et viros, a reginis et regibus usque ad ancillas et famulos: et quod viles illi vermes, qui vocantur apes, suppeditarent ceras pro luminaribus, ex quibus templa et aulae in splendore sunt. Haec et plura sunt auctoramenta exstantia, quod Deus a Se per mundum spiritualem operetur omnia quae in natura fiunt. [10.] "His adjiciendum est, quod in mundo spirituali visi sint illi, qui pro natura ex visibilibus in mundo se confirmaverunt, usque ut athei facti sint; et quod intellectus eorum in luce spirituali apparuerit apertus infra, sed occlusus supra, ex causa, quia cogitatione spectaverunt deorsum ad terram, et non sursum ad caelum. Supra sensuale, quod est infimum intellectus, apparuit sicut velamen fulgurans ex igne infernali, apud quosdam atrum sicut fuligo, et apud quosdam lividum sicut cadaver. Caveat itaque quisque sibi a confirmationibus pro natura, sed confirmet se pro Deo; non deest supellex."