True Christian Religion (Chadwick) n. 124

Previous Number Next Number See English 

124. (v.) Quod ipsa haec Redemptio non fieri potuerit quam per Deum incarnatum. - In praecedente articulo ostensum est quod redemptio fuerit Opus pure Divinum, consequenter quod non fieri potuerit nisi a Deo omnipotente. Quod non nisi quam per Se incarnatum, hoc est, factum Hominem, causa est, quia Jehovah Deus, qualis est in infinita sua essentia, non potest appropinquare ad infernum, minus intrare in illud, est enim in purissimis et primis; quare Jehovah Deus, in se talis, si modo afflaret illos qui in inferno sunt, momento enecaret illos; nam dixit ad Mosen volentem videre Ipsum, "Non poteris videre facies meas, quia non videbit Me homo et vivet" (Exod xxxiii. 20). Cum itaque Moses non potuit, minus adhuc illi qui in inferno sunt, ubi omnes sunt in ultimis, et crassissimis, et sic in remotissimis, sunt enim naturales infimi. Quamobrem nisi Jehovah Deus assumpserit Humanum, et sic Se induerit corpore quod in ultimis est, frustra aliquam redemptionem ingredi potuit; quis enim potest aliquem hostem aggredi, nisi approximet, ac instructus sit armis ad pugnam? aut quis potest abigere et destruere dracones, hydras et basiliscos in quodam deserto, nisi circumdet corpus lorica et caput galea, et cum hasta in manu? aut quis potest balaenas in mari captare, absque navi et adminiculis accomodatis ad capturam? Per haec et similia non ita comparari potest, sed illustrari pugna Dei omnipotentis cum infernis, quam inire non posset, nisi Humanum prius induerit. [2.] At sciendum est, quod pugna Domini cum infernis, non fuerit pugna oralis, sicut inter ratiocinantes et litigantes; talis pugna prorsus nihil ibi efficit: sed fuit pugna spiritualis, quae est Divini Veri ex Divino Bono, quod erat ipsum vitale Domini: hujus influxui, medio visu, nemo in infernis potest resistere. Talis potentia illi inest, ut infernales genii solum ad perceptionem ejus aufugiant, se in profundum dejiciant, et in cryptas intrudant, ut se abscondant. Hoc idem est quod describitur apud Esaiam, "Intrabunt in cavernas petrarum; et in fissuras pulveris, propter pavorem Jehovae, ....quando surges ad terrendum terram" (ii. 19). et in Apocalypsi, Omnes "abscondent se in speluncis petrarum, et in petris montium; dicentque montibus et petris, Cadite super nos, at abscondite nos a facie Sedentis super throno, et ab ira Agni" (vi. 15-17). [3.] Qualis potentia Domino, quod Ipsi est ex Divino Bono, dum Ultimum Judicium, anno 1757, peregit, fuit, constare potest ex illis, quae in opusculo de illo judicio descripta sunt: ut quod colles et montes, quos infernales in mundo spirituum occupaverunt, e suis locis evulserit, et in dissita transtulerit, et quosdam subsidere fecerit; quodque urbes, villas et campos illorum diluvio inundaverit, et terras illorum e fundo eruerit, et illas una cum incolis in voragines, stagna, et paludes conjecerit; praeter plura: et haec omnia a solo Domino per potentiam Divini Veri ex Divino Bono.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church