132. (vii.) Quod Passio crucis credatur fuisse ipsa Redemptio, sit fundamentalis error Ecclesiae; et quod ille error, una cum errore de tribus Personis Divinis ad aeterno, perverterit totam Ecclesiam, adeo ut non aliquid residuum spirituale in illa supersit. - Quid plus hodie libros orthodoxorum implet et farcit, et quid in gymnasiis ardentius docetur et inspiratur, ac e suggestis frequentius praedicatur et exclamatur, quam quod Deus Pater iratus contra genus humanum, non modo removerit illud a Se, sed etiam concluserit illud sub damnatione universali, proinde illud excommunicaverit; sed quia gratiosus est, quod persuaserit, aut exsuscitaverit Filium suum, ut descenderet, et definitam damnationem in Se susciperet, et sic iram Patris sui expiaret; et quod sic et non aliter posset ex aliquo favore aspicere hominem? Tum quod hoc etiam factum sit per Filium, ut quod damnationem generis humani in Se suscipiendo passus sit Se a Judaeis flagellari, in faciem spui, et dein sicut maledictio Dei crucifigi (Deutr. xxi. 23); et quod Pater post hoc actum propitiatus sit, et ex amore erga Filium retraxerit damnationem, sed modo ab illis pro quibus intercederet, et quod sic Mediator coram Patre suo in perpetuum factus sit. [2.] Haec et similia hodie in Templis sonant, et reverberantur e parietibus, sicut echo e silvis, et implent omnium aures ibi. Sed quis, cui ratio illustrata et sana facta est e Verbo, non potest videre, quod Deus, qui est ipsa misericordia et clementia, quia est ipse Amor et ipsum Bonum, et quod illa sint Ipsius essentia? et inde quod contradictio sit dicere, quod ipsa misericordia seu ipsum Bonum possit aspicere hominem ex ira, et damnationem ejus concludere, et usque manere sua Divina Essentia? Talia vix cadunt in hominem probum sed in improbum, nec in angelum caeli, sed in spiritum inferni; quare infandum est illa addicare Deo. [3.] Sed si inquiritur in causam, est haec, quod passionem crucis pro ipsa redemptione assumpserint: inde effluxerunt illa, sicut ex uno falso falsa in continua serie, aut sicut ex cado aceti non nisi quam acetum, aut ex mente insana non nisi quam insanum; ex uno enim concluso sequuntur theoremata ejusdem prosapiae, latent intus in concluso, et successive inde prodeunt, et ex illo de passione crucis quod sit redemptio, plura adhuc scandalosa et Deo ignominiosa possunt prodire et protrahi, usque ut fiat, sicut dicit Esaias, "Sacerdos et propheta errant per siceram, ....titubant judicio, omnes mensae plenae sunt vomitu egestionis" (cap. xxviii. 7, 8).