True Christian Religion (Chadwick) n. 152

Previous Number Next Number See English 

152. In superiori articulo ostensum est, quod salus et vita aeterna hominum sint finis primus et ultimus Domini; et quia finis primus et ultimus continent fines medios in se, sequitur quod supramemoratae virtutes spirituales insimul sint in Domino, et quoque a Domino in homine, sed usque successive prodeunt; mens enim humana crescit sicut corpus ejus, sed hoc statura, illa autem sapientia: ita quoque haec exaltatur e regione in regionem, nempe a naturali in spiritualem, et ab hac in caelestem; in hac regione est homo sapiens, in illa est intelligens, in infima sciens; sed haec exaltatio mentis non fit nisi tempore a tempore, et fit sicut homo comparat sibi vera et conjungit illa bono. Hoc simile est, sicut qui aedificat domum primum comparat sibi materias ad illam, ut lateres, tegulas, tigna, asseres, et sic ponit fundamentum, exstruit muros, distinguit in cameras, his apponit januas, et in parietibus fenestras, ac struit scalas a mansione in mansionem; haec omnia insimul insunt fini, qui est commoda et honorifica habitatio, quam ille praevidet et providet. Simile est cum templo, quum hoc construitur; omnia ejus constructionis insunt fini, qui est cultus Dei. Simile est cum omnibus aliis, ut cum hortis et agris, et quoque cum officiis et negotiis, ad quae ipse finis adminicula sibi parat.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church