True Christian Religion (Chadwick) n. 159

Previous Number Next Number See English 

159. His adjiciam haec Memorabilia. Primum: -

Quondam cum fui in consortio cum angelis in caelo, vidi ad distantiam infra magnum fumum, et ex illo per vices erumpentem ignem; et tunc angelis mecum confabulantibus dixi, quod pauci hic sciant, quod fumus in infernis visus exoriatur ex falsis per ratiocinia confirmatis, et quod ignis sit ira excandescens contra illos qui contradicunt; quibus addidi, quod hoc tam ignotum sit in hoc mundo, sicut est in meo, ubi corpore vivo, quod flamma non aliud sit quam incensus fumus: quod ita sit, saepius sum expertus, in foco enim vidi fumos ex lignis ascendentes, et cum eis intuli ignem per titionem, vidi fumos illos verti in flammas, et has in simili forma cum illis, singulae enim particulae fumi fiunt scintillulae, quae conjunctim flagrant, sicut etiam fit cum pulvere pyrio accenso. "Simile est cum hoc fumo, quem infra videmus; hic consistit ex totidem falsis, et ignis erumpens ut flamma ibi est excandescentia zeli pro illis." [2.] Tunc mihi dixerunt angeli, "Oremus ad Dominum ut liceat descendere et accedere, ut percipiamus quaenam falsa sunt quae apud illos ita fumant et flagrant. Ac datum est; et ecce apparuit columna lucis circum nos continua ad locum illum; et tunc vidimus quatuor turmas spirituum, qui strenue confirmabant quod Deus Pater, quia invisibilis, adeundus et colendus sit, et non Filius Ipsius natus in mundo, quia homo et visibilis. Cum spectavi ad latera, ad sinistrum visi sunt docti ex clericis, et post illos indocti; et ad dextrum eruditi ex laicis, et post illos ineruditi; at inter nos et illos erat hians intercapedo, quae non transiri potuit. [3.] Sed oculos et aures vertimus ad sinistrum, ubi erant docti ex clericis et post illos indocti, et audivimus de Deo ita ratiocinantes: "Novimus ex doctrina nostrae ecclesiae, quae una est de Deo in toto Europaeo orbe, quod Deus Pater, quia invisibilis est, adeundus sit, et simul tunc Deus Filius et Deus Spiritus Sanctus, qui etiam invisibiles sunt, quia coaeterni cum Patre; et quia Deus Pater est Creator universi, et inde in universo, quocunque vertimus oculos nostros, praesens est; et cum ad Illum oramus, gratiose exaudit; et post mediationem a Filio acceptam, mittit Spiritum Sanctum, qui in corda nostra infert gloriam justitiae Filii sui, et nos beatificat. Nos creati doctores ecclesiae, dum concionati sumus sanctam missionis istius operationem in pectoribus nostris sensimus, et anhelavimus devotionem ex praesentia illius in mentibus nostris. Ita afficimur, quia omnes sensus nostros dirigimus ad Deum invisibilem, qui non singulariter in visu intellectus nostri, sed universaliter in toto systemate mentis et corporis nostri per Spiritum emissarium suum operatur; tales effectus non sisteret cultus Dei visibilis, seu coram mentibus conspicui sicut homo. [4.] His dictis indocti e clericis, qui steterunt post illos, adplauserunt, et adjecerunt hoc: "Unde est sanctum nisi a Divino inconspicuo et imperceptibili? Ad hoc, ut primum tangit ostium auditus nostri, expandimus vultus facierum nostrarum, ac laetificamur sicut ex mulcimine aurae odoriferae, et quoque plangimus pectora nostra; aliter ad perspicuum et perceptibile; hoc dum intrat aurem, fit mere naturale, et non Divinum. Propter similem causam Romano Catholici missas suas latino idiomate exclamant, et hostias, de quibus Divina mystica edunt, ex adytis altarium depromunt et monstrant; ad quae, ut ad arcanissima, populus cadit super genua, et respirat sanctum. [5.] Post haec convertimus nos ad dextrum, ubi eruditi et post illos ineruditi ex laicis constiterunt; et ab eruditis audivi haec: "Novimus quod sapientissimi ex antiquis, Deum inconspicuum coluerint, quem vocaverunt Jehovam, at quod post hos in aevo quod successit fecerint sibi deos ex defunctis monarchis, ex quibus erant Saturnus, Jupiter, Neptunus, Pluto, Apollo, tum Minerva, Diana, Venus, Themis, et illis exstruxerint fana, et Divinum cultum addixerint; ex quo cultu, quum tempore descendit, exorta est idololatria, ex quo totus orbis tandem insanivit. Nos ideo ad sacerdotium et presbyterium nostrum consensu unanimiter accedimus, quod tres Divinae Personae ab aeterno, quarum unaquaevis Deus, fuerint et sint; satis nobis est quod inconspicui sint." His ineruditi post illos adjecerunt, "Consentimus: numne Deus est Deus, et homo est homo? Sed scimus, quod si quis proponit Deum hominem, communio plebeia, cui sensualis idea de Deo est, accessura sit." [6.] Post haec dicta, aperti sunt oculi illorum, et viderunt nos prope se, et illi tunc ex indignatione quod audiverimus illos, obmutuerunt: at angeli tunc ex potentia sibi data occluserunt exteriora seu inferiora cogitationum illorum, ex quibus locuti sunt, et aperuerunt interiora seu superiora. et ex his adegerunt illos loqui de Deo. Et tunc locuti dixerunt, "Quid Deus? Non vidimus speciem Ipsius, nec audivimus vocem Ipsius. Quid itaque Deus nisi quam natura in suis primis et ultimis? Hanc vidimus, quia lucet in oculis nostris, et hanc audivimus quia sonat in auribus nostris. His auditis, diximus illis, "Num usquam videritis Socinum, qui solum Deum Patrem agnovit? aut Arium qui Divinum Domini Salvatoris negavit? aut aliquos asseclas illorum?" ad quae responderunt, "Non vidimus." "Sunt," diximus, "in profundo sub vobis." Et mox inde aliqui arcessiti sunt, et quaesiti de Deo, similiter ac illi prius locuti sunt, ac insuper. "Quid Deus? Possumus facere deos, quotcunque volumus. [7.] Et tunc diximus, "Incassum est cum vobis de Filio Dei nato in mundo loqui, sed usque eloquemur hoc, quod ne fides de Deo, in Ipsum et ab Ipso, propterea quod nemo viderit Ipsum, et illa sic tanquam bulla aquea in aere in prima et secunda aetate pulchre colorata, et in tertia et sequente difflueret in nihilum, placuerit Jehovae Deo descendere et assumere Humanum, et sic Se in conspectum mittere, et convincere, quod Deus non sit Ens rationis, sed Ipsum quod Fuit, Est et Erit ab aeterno in aeternum; et quod Deus non sit vox trium syllabarum, sed quod sit omne rei ab Alpha ad Omega; consequenter quod sit Vita et Salus omnium qui credunt in Ipsum visibilem, et non illorum qui dicunt se credere in Deum invisibilem; nam credere, videre et cognoscere. unum faciunt; quare dixit Dominus ad Philippum, Qui videt et cognoscit Me, videt et cognoscit Patrem, et alibi, Quod voluntas Patris sit, ut credant in Filium, et qui credit in Filium habeat vitam aeternam, at qui non credit Filio, non videbit vitam sed ira Dei super illum maneat (haec et illa dicit apud Johannem, cap. iii. 15, 16, 36; cap. xiv. 6-15). "His auditis, multi ex quatuor turmis excanduerunt in tantum, ut fumus et ignis exiret ex naribus illorum; quare abivimus, et angeli, postquam me comitati sunt domum, ascenderunt in suum caelum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church