162. Quartum Memorabile: - Exorta est lis inter Spiritus, num quisquam possit videre aliquod verum doctrinale theologicum in Verbo, nisi a Domino. In eo convenerunt omnes, quod nemo possit nisi a Deo, quia "Non potest homo sumere quicquam, nisi sit datum [1]illi e caelo" (Joh. iii. 27). Quapropter [2]litigabatur, num aliquis possit, nisi adeat immediate Dominum. Dixerunt ab una parte, quod Dominus directe adeundus sit, quia est Verbum; ab altera parte, quod etiam videatur verum doctrinale, cum Deus Pater immediate aditur: quare declinabat lis in hoc primum, num alicui Christiano liceat Deum Patrem immediate adire, et sic scandere supra Dominum, et annon hoc sit insolentia et audacia indecens et tameraria, quia Dominus dicit, quod Nemo veniat ad Patrem nisi per Ipsum (Joh. xiv. 6). Sed hoc reliquerunt, et dixeruut, quod homo possit videre verum doctrinale ex Verbo a suomet lumine naturali; sed hoc rejectum est. Quare institerunt, quod videri possit ab illis, qui ad Deum Patrem orant: et lectum est coram illis aliquid ex Verbo, et tunc orabant super genubus, ut Deus Pater illustraret illos; et ad verba quae lecta coram illis ex Verbo, dixerunt, quod hoc et illud esset verum ibi, sed erat falsum. Ita aliquoties usque ad taedium; tandem fassi sunt quod non possint. At ab altera [[3]parte], qui immediate adiverunt Dominum, videbant vera, et informabant illos. [2.] Post hanc litem ita diremptam, ascenderunt aliqui ex abysso, qui apparuerunt primum sicut locustae, et postea sicut homunciones. Erant, qui in mundo oraverunt ad Deum Patrem, et justificationem per solam fidem confirmaverunt; erant iidem, de quibus in Apocalypsi (ix. 1-11) agitur. Hi dicebant, quod videant id, quod homo justificetur per solam fidem absque operibus legis, in clara luce, et quoque ex Verbo. Interrogati sunt, per quam fidem: responderunt "In Deum Patrem." Sed postquam explorati sunt, dictum est illis e caelo, quod ne quidem unum verum doctrinale ex Verbo sciant; at regesserunt, quod usque videant vera sua in luce. Tunc dictum est illis, quod videant illa in luce fatua; quaesiverunt, "Quid est lux fatua?" Informati sunt, quod lux fatua sit lux confirmationis falsi, et quod illa lux correspondent luci, in qua sunt noctuae et vespertiliones, quibus tenebrae sunt lux, et lux sunt tenebrae: hoc confirmabatur per id, quod cum spectabant sursum ad caelum, ubi ipsa lux, viderent tenebras, et cum spectabant deorsum ad abyssum, unde erant, viderent lucem. [3.] Ex hac confirmatione indignati dixerunt, quod sic lux et tenebrae non sint aliquid, sed modo status oculi, ex quo dicitur quod lux sit lux, et quod tenebrae sint tenebrae: at ostensum est, quod lux fatua, quae est lux confirmationis falsi, illis esset: et quod lux eorum modo esset activitas mentis eorum oriunda ex igne concupiscentiarum. non absimilis luci felium, quorum oculi ex ardente appetitu murium in cellariis nocturno tempore apparent sicut candelae. His auditis irati dixerunt, quod non sint feles, nec sicut feles, quia possunt [[1]videre] si volunt. Sed quia timebant interrogationem, cur non volunt, recesserunt; et demiserunt se in abyssum suam. Vocantur etiam illi qui ibi, et similes illis, ab angelis noctuae et vespertiliones, et quoque locustae. [4.] Dum illi venerunt ad suos in Abysso, et narraverunt quod angeli dixerint, "quod nos non sciamus ullum verum doctrinale, ne quidem unum," et quod appellaverint nos "noctuas, vespertiliones, et locustas," factus est ibi tumultus. Et dicebant, "Oremus [2]ad Deum, ut liceat ascendere, et clare demonstrabimus quod nobis sint multa vera doctrinalia, quae ipsi archangeli agnoscent." Et quia orabant ad Deum, data est venia, et ascenderunt usque ad tricentos. Et visi supra terram dixerunt, "Nos fuimus in mundo celebres et famigerati, quia novimus et docuimus arcana justificationis per solam fidem, et ex confirmationibus non modo vidimus lucem, sed etiam illam sicut jubar coruscans, et similiter nunc in nostris cellis; et tamen audivimus ex sociis nostris, qui apud vos fuerunt, quod lux illa non esset lux sed tenebrae, ex causa quia non habemus, ut dixistis, ullum verum doctrinale ex Verbo. Scimus quod omne verum Verbi luceat, et credidimus quod inde sit coruscatio nostra dum arcana nostra profunde meditati sumus. Quare demonstrabimus quod vera ex Verbo nobis sint in multa copia." Et dixerunt, "Annon hoc verum nobis est, quod sit Trinitas, Deus Pater, Filius et Spiritus Sanctus, et quod in Trinitatem credendum sit? Annon hoc verum nobis est, quod Christus sit noster Redemptor et Salvator? Annon hoc verum nobis est, quod Christus solus [3]sit Justitia, et quod Ipsi soli sit Meritum, et quod injustus et impius sit, qui sibi aliquid meriti et justitiae Ipsius vult addicare? Annon hoc verum nobis est, quod nemo mortalium aliquod bonum spirituale possit facere a se ipso, et quod omne bonum, quod in se bonum est, sit a Deo? Annon hoc verum nobis est, quod detur bonum meritorium, et hypocriticum, et quod illa bona sint mala? Annon hoc verum nobis est, quod usque bona opera facienda sint? Annon hoc verum nobis est, quod fides sit, et quod in Deum credendum sit, et quod quisque sicut credit, vitam habeat? Praeter plura alia ex Verbo. Quis vestrum potest negare unum ex illis? et tamen dixistis, quod nobis in nostris palaestris non sit aliquod verum, ne quidem unum. Annon nobis ingratiis talia objecistis?" [5.] Sed tunc responsum tulerunt, "Omnia illa, quae attulistis, in se sunt vera, sed apud vos falsificata, quae ex principio falso trahunt quod sint falsa. Quod ita sit, etiam demonstrabimus ad oculum. Est non procul ab hinc locus, in quem lux e caelo directe influit; est in medio ibi mensa; dum super illa aliqua charta, cui verum ex Verbo inscriptum est, ponitur, charta illa ex vero inscripto lucet sicut stella. Inscribite, ergo vestra vera chartae, et ponatur illa super mensa, et videbitis. Fecerunt ita, et dederunt illam custodi, qui posuit illam super mensa; qui tunc dixit illis, "Removete vos, et spectate ad mensam." Et removerunt se et spectabant, et ecce charta illa lucebat sicut stella. Et tunc dixit custos, "Videtis quod vera sint, quae Vos chartae inscripsistis; sed accedite propius et intuitum vestrum figite in charta." Et fecerunt ita, et subito tunc lux disparata est, et charta facta est nigra, sicut fuligine fornacis superinducta. Et porro dixit custos, "Tangite chartam manibus vestris, sed cavete, ne tangatis scripturam." Et cum fecerunt ita, flamma erupit et consumpsit. Postquam haec visa sunt, dicebatur illis, "Si tetigissetis scripturam, audivissetis strepitus, et combussissetis digitos vestros. Et tunc dictum est illis ab adstantibus a tergo, "Vidistis nunc quod veritates, quibus abusi estis ad confirmandum justificationis vestrae arcana, sint veritates in se, sed quod sint veritates falsificatae in vobis." Illi tunc suspexerunt, et apparuit illis caelum sicut sanguis, et postea sicut caligo; et illi visi sunt coram oculis spirituum angelicorum, quidam sicut vespertiliones, quidam sicut noctuae, et aliqui sicut bubones. Ac aufugerunt in tenebras suas, quae coram oculis illorum fatue lucebant. [6.] Spiritus angelici, qui aderant, mirati sunt, quia de loco illo et de mensa ibi non aliquid prius sciverunt: et tunc vox ad illos e meridionali, plaga venit, dicens, "Accedite huc, et videbitis adhuc mirabilius. Et accesserunt, et intraverunt in cameram, cujus parietes fulgebant sicut ex auro, et viderunt ibi quoque mensam, super qua repositum jucuit Verbum, circum cinctum lapidibus pretiosis in forma caelesti. Et dixit angelus custos, "Dum aperitur Verbum, emicat inde lux candoris ineffabilis, et tunc simul ex lapidibus pretiosis apparet sicut iris supra et circum Verbum. Quando aliquis angelus e caelo tertio illuc venit, apparet supra et circum Verbum iris in plano rubro; dum angelus e caelo secundo illuc venit, et spectat, apparet iris in plano caeruleo; dum angelus ex ultimo caelo illuc venit et spectat, apparet iris in plano candido; dum aliquis spiritus bonus illuc venit et spectat, apparet variegatio lucis sicut marmoris." Quod ita sit, etiam ad oculum illis ostensum est. Porro dixit angelus custos, "Si quis accedit qui falsificaverat Verbum, tunc primum dissipatur splendor; et si appropinquat, et figit oculos in Verbo, fit sicut sanguis circum, et tunc monetur ut discedat, quia periculum est." [7.] At quidam, qui in mundo fuerat auctor antesignanus doctrinae de Sola Fide justificante, audacter accessit, et dixit, "Ego, dum fui in mundo, non falsificavi Verbum; exaltavi una cum fide etiam charitatem; et docui quod homo in statu fidei, in quo facit charitatem et ejus opera, a Spiritu Sancto renovetur, regeneretur et sanctificetur; tum quod fides tunc non detur solitaria, hoc est, absque bonis operibus, sicut non arbor bona absque fructu, sol absque luce, et ignis absque calore; et quoque culpavi illis, qui dixerunt quod bona opera non essent necessaria; ac insuper quod praecepta Decalogi, et quoque paenitentiam magnifecerim, et quod sic mirabili modo omnia Verbi inapplicuerim articulo de Fide, quam usque solam salvificam esse detexi et demonstravi." Ille in fiducia assertionis suae, quod non falsificaverit Verbum, accessit ad mensam, et contra monitum angeli tetigit Verbum. At tunc subito effluxit ignis cum fumo ex Verbo, et facta est explosio cum fragore, ex quo ille conjectus ad angulum camerae, et ibi jacuit per horulam sicut mortuus. Hoc mirati sunt spiritus angelici; sed dictum est illis, quod hic praesul prae reliquis exaltaverit bona charitatis sicut procedentia ex fide; sed quod usque non intellexerit alia opera quam politica, quae etiam vocantur moralia et civilia, quae propter mundum et prosperitatem ibi facienda sunt, et minime propter salutem; tum etiam quod supposuerit opera inconspicua a Spiritu Sancto, de quibus homo nihil scit, quae ingenerantur fidei in statu ejus. [8.] Tunc locuti sunt spiritus angelici inter se de falsificatione Verbi; et in eo convenerunt, quod falsificare Verbum, sit desumere ex illo vera, et applicare illa ad confirmandum falsa, quod est extrahere illa ex Verbo extra illud, et occidere. Ut pro exemplo, omnia illa vera, quae supra ab illis ex abysso allata sunt, applicare ad fidem hodiernam, et explicare ex illa; quae quod impraegnata sit falsis, in sequentibus demonstrabitur: tum desumere ex Verbo hoc verum, quod charitas exercenda sit, et quod bonum proximo faciendum sit, si tunc quis confirmat quod faciendum sit, sed non salutis causa, quoniam omne bonum ab homine non est bonum quia meritorium, ille trahit id verum ex Verbo extra Verbum, et trucidat illud; quoniam Dominus in Verbo suo injungit cuivis homini, qui salvari vult, amare proximum et ex amore illi facere bonum. Similiter in reliquis.