True Christian Religion (Chadwick) n. 171

Previous Number Next Number See English 

171. Trinitas, quam Ecclesia Christiana hodierna amplexa est, et quam in fidem suam intulit, est quod Deus Pater genuerit Filium ab aeterno, et quod Spiritus Sanctus ab utroque tunc exiverit, et quod quisque [1]sit Deus per Se. Haec Trinitas non aliter a mentibus humanis concipi potest, quam ut Triarchia, ac sicut regimen trium regum in uno regno, aut trium ducum super uno excercitu, aut trium dominorum in una domo, quorum cuique sit aequalis potestas. Quid inde nisi destructio? Et si quis hanc triarchiam vult figurare aut adumbrare coram visu mentis, et simul tunc illorum unitatem, non aliter potest illam suae contemplationi sistere, quam sicut hominem trium capitum super uno corpore, aut trium corporum sub uno capite. Talis monstrosa imago trinitatis apparitura est coram illis, qui credunt tres personas Divinas, et quamlibet Deum per Se, et illas conjungunt in unum Deum, et negant quod Deus quia est unus sit una Persona. Quod Filius Dei ab aeterno genitus descenderit et assumpserit Humanum, comparari potest cum fabulis veterum, quod animae humanae ab initio mundi creatae sint, et quod intrent in corpora et fiant homines; tum etiam absonis illis, quod unius anima transeat In alterum, sicut plures in Ecclesia Judaica crediderunt; ut quod anima Eliae in corpus Johannis Baptistae, et quod David rediturus sit in suum aut alterius corpus, et regnaturus super Israelem et Judam, quia dicitur apud Ezechielem, "Excitabo super illos Pastorem unum, qui pascet illos, Servum meum Davidem, ....hic erit illis in Pastorem, et Ego Jehovah ero illis in Deum, et... David Princeps in medio eorum" (xxxiv. [1]23, 24);

praeter alibi; non scientes, quod per "Davidem" ibi intelligatur Dominus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church