True Christian Religion (Chadwick) n. 178

Previous Number Next Number See English 

178. Fides cujusvis ecclesiae est sicut semen, ex quo omnia dogmata ejus exoriuntur; et comparari potest semini arboris, ex quo omnia ejus usque ad fructus enascuntur; et quoque semini hominis, ex quo proles et familiae in successiva serie progignuntur. Quare dum scitur fides primaria, quae ex praedominio salvifica vocatur, cognoscitur ecclesia qualis est. Hoc illustrari potest per hoc exemplum. Sit fides, quod natura sit creatrix universi; ex hac sequuntur haec, quod universum sit quod vocatur Deus; quod natura sit ejus essentia; quod aether sit Deus supremus, quem antiqui vocaverunt Jovem; quod aer [2]sit Dea, quam antiqui vocaverunt Junonem, et fecerunt Jovis conjugem; quod oceanus sit Deus infra illos, qui cum antiquis vocari potest Neptunus; et quia Divinitas naturae pertingit etiam ad centrum terrae, quod ibi etiam sit Deus, qui cum antiquis vocari potest Pluto; quod sol sit omnium deorum curia, in qua conveniunt, dum Jupiter concilium convocat; ac insuper quod ignis sit vita a Deo; et quod sic aves volent in Deo, bestiae gradiantur in Deo, et pisces natent in Deo: et porro, quod cogitationes sint solum modificationes aetheris, sicut loquelae ex illis sunt modulationes aeris; et quod affectiones amoris sint mutationes status occasionales ex influxu radiorum solis in illas: inter haec, quod vita post mortem, una cum caelo et inferno, sit fabula a clero ad aucupandum honores et lucra, efficta, sed tametsi est fabula quod usque utilis sit, et palam non subsannanda, quia inservit publico ad continendum animos simplicium in vinculo obedientiae erga magistratus; sed quod usque illi, qui inescati sunt [1]religione, sint homines abstracti, cogitationes illorum phantasmata, et actiones illorum ludicrae, et quod sint mediastini sacerdotum, qui credunt quae non vident, et vident quae excedunt sphaeram mentis eorum. Haec consectaria, et plura alia similia, continentur in fide illa, quod natura sit creatrix universi, ac procedunt ex illa dum aperitur. Haec allata sunt, ut sciatur, quod in fide hodiernae ecclesiae, quae in interna sua forma est in tres Deos, in externa in unum, insint falsitates in turmis; et quod inde protrahi possint totidem, quot araneolae sunt in glomere ab una arachnipara. Quis, cui mens e luce a Domino vere rationalis facta est, hoc non videt? Sed quomodo alius id visurus est, dum janua ad illam fidem et ejus propagines, obice occlusa est, per statutum quod illicitum sit rationi in mysteria ejus introspicere.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church