True Christian Religion (Chadwick) n. 184

Previous Number Next Number See English 

184. Quod trinitas Deorum insideat Christianorum mentibus, tametsi ex pudore contradicunt, constat clare ex ingeniositate plurium demonstrandi quod tria sint unum ac unum tria, per varia in geometricis, stereometricis, arithmeticis, et physicis, et quoque per plicaturas vestium et chartarum; ita cum trinitate Divina ludunt sicut harioli inter se. Horum hariolatio de illa comparari potest visui oculi febricitantium, qui unum objectum, sive sit homo, sive mensa, sive candela, vident ut tria, aut tria ut unum. Comparari etiam potest cum ludibrio illorum, qui ceram mollem versant inter digitos, et compingunt illam in varias formas, nunc in triangularem ut ostendant trinitatem, nunc in sphaericam ut ostendant unitatem, dicentes "Estne usque substantia una et eadem?" Cum tamen trinitas Divina est sicut unio maximi pretii; at illa divisa in personas est sicut unio divisa in tres partes, ex quo illa prorsus et plane perit.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church