201. (iv.) Quod sensus spiritualis Verbi hactenus ignotus fuerit. - Quod omnia et singula quae in natura sunt, correspondeant spiritualibus, similiter omnia et singula quae in corpore humano, in opere De Caelo et Inferno (n. 87-105), ostensum est. Sed quid Correspondentia, hactenus nescitum est; verum in antiquissimis temporibus notissima fuit; illis enim, qui tunc vixerunt, fuit scientia correspondentiarum scientia scientiarum, et tam universalis, ut omnes illorum codices et libri per correspondentias scripti sint. Liber Hiobi, qui est liber Antiquae Ecclesiae, correspondentiis plenus est. Hieroglyphica Aegyptiorum, et quoque fabulosa vetustissimorum non alia fuerunt. Omnes ecclesiae antiquae fuerunt ecclesiae repraesentativae spiritualium; ritus illarum, et quoque statuta, secundum quae institutus fuit cultus illarum, constabant ex meris correspondentiis. Similiter omnia ecclesiae apud filios Israelis. Holocausta, sacrificia, minchae et libamina cum singulis illorum correspondentiae fuerunt; similiter tabernaculum cum omnibus inibi; tum etiam festa illorum, ut festum azymorum, festum tabernaculorum, et festum primitiarum; etiam sacerdotium Aharonis et Levitarum, ut et vestes sanctitatis illorum: quaenam autem spiritualia essent, quibus haec et illa correspondebant, in Arcanis Caelestibus (Londini editis) ostensum est. Praeter haec, etiam omnia statuta et Judicia, quae cultum et vitam illorum concernebant, correspondentiae erant. Nunc quia Divina in mundo se sistunt in correspondentiis, ideo Verbum per meras correspondentias scriptum est; quare Dominus, quia locutus est ex Divino, locutus est per correspondentias; nam quod a Divino est, hoc in natura cadit in talia quae Divinis correspondent, et quae tunc Divina, quae vocantur caelestia et spiritualia, in sinu suo recondunt.