True Christian Religion (Chadwick) n. 203

Previous Number Next Number See English 

203. Ut videri possit, quod scientia correspondentiarum diu conservata fuerit apud gentes in Asia, sed apud illos qui vocabantur divinatores et sapientes, et a quibusdam magi, adducere volo unum exemplum ex 1 Sam. v. et vi. Ibi memoratur, quod arca, in qua binae tabulae, quibus inscriptus erat decalogus, fuerunt, a Philisthaeis capta sit, et posita in fano Dagonis in Aschdodo, et quod Dagon coram illa in terram deciderit, et postea caput ejus cum volis manuum, a corpore divulsum, super limine fani jaceret; et quod Aschdodaei et Ekronitae propter arcam percussi sint haemorrhoidibus ad plura millia, et quod terra illorum devastata sit a muribus: et quod Philisthaei propterea convocaverint satrapas et divinatores, et quod ad obviam eundum interitui illorum, concluserint quod facerent quinque haemorrhoides, et quinque mures ex auro, ac plaustrum novum, et super hoc ponerent arcam, et juxta illam haemorrhoides et mures ex auro; et per binas vaccas, quae boabant in via ante plaustrum, arcam ad filios Israelis remitterent, a quibus vaccae et plaustrum sacrificabantur, et sic Deus Israelis propitiatus est. Quod omnia haec a divinatoribus Philisthaeorum excogitata fuerint correspondentiae, constat ex significatione illorum, quae haec est: Ipsi "Philisthaei" significabant illos qui in fide separata a charitate sunt; "Dagon" repraesentabat Religiosum illud; "haemorrhoides," quibus percussi sunt, significabant amores naturales, qui separati ab amore spirituali immundi sunt; ac "mures" significabant devastationem ecclesiae per falsificationes veri; "plaustrum novum" significabat doctrinam ecclesiae naturalem, nam "currus" in Verbo doctrinam ex veris spiritualibus; "vaccae" significabant affectiones bonas naturales; "haemorrhoides ex auro" significabant amores naturales purificatos et factos bonos; "mures ex auro" significabant vastationem ecclesiae per bonum sublatam, "aurum" enim in Verbo significat bonum; "vaccarum boatio in via" significabat difficilem conversionem concupiscentiarum mali naturalis hominis in affectiones bonas; quod vaccae cum plaustro in holocaustum oblatae sint, significabat quod sic Deus Israelis propitiatus sit. Haec omnia, quae Philisthaei ex suasu divinatorum suorum fecerunt, fuerunt correspondentiae; ex quibus patet, quod scientia illa apud gentes diu conservata fuerit.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church