True Christian Religion (Chadwick) n. 209

Previous Number Next Number See English 

209. (vi.) Mirabilia de Verbo ex sensu spirituali ejus. - In mundo naturali non existunt aliqua mirabilia ex Verbo, quia sensus spiritualis ibi non apparet; nec intus ab homine recipitur, qualis ille in se est; at in mundo spirituali apparent mirabilia ex Verbo, quia omnes ibi spirituales sunt, ac spiritualia afficiunt hominem spiritualem, sicut naturalia naturalem. Mirabilia, quae in mundo spirituali ex Verbo existunt, sunt plura, ex quibus pauca hic memorabo. Ipsum Verbum in adytis templorum ibi lucet coram oculis angelorum sicut magna stella, quandoque sicut sol, et quoque ex jubare circum circa apparent sicut irides pulcherrimae; hoc fit ut primum aperitur adytum. [2.] Quod omnia et singula vera Verbi luceant, hoc mihi constare potuit ex hoc, quod quando aliqus versiculus ex Verbo super charta exscribitur, et charta projicitur in aerem, ipsa charta luceat in tali forma, in quem secta est; quare possunt spiritus per Verbum producere varias formas lucentes, et quoque avium et piscium. Tum, quod adhuc mirabilius est, quod dum aliquis fricat faciem, aut manus, aut vestes, quibus indutus est, Verbo aperto, applicando ejus scripturam illis, ipsa facies, manus et vestes, luceant, sicut staret in stella luce ejus circumfusus; hoc persaepe vidi et miratus sum: inde constabat mihi, unde erat, quod facies Mosis luceret, quum tabulas foederis e monte Sinai deportaret. [3.] Praeter illa dantur plura alia mirabilia ibi, quae ex Verbo sunt; ut, quod si quis in falsis est, spectat ad Verbum in loco sancto jacens, oboriatur caligo oculis ejus, et inde Verbum illi apparet nigrum, et quandoque sicut fuligine obsitum; si autem idem tangit Verbum, fit explosio cum fragore, et ille projicitur ad angulum conclavis, et per horulam ibi jacet sicut mortuus. Si aliquid ex Verbo super charta a quodam qui in falsis est, exscribitur, et charta projicitur versus caelum, tunc in aere inter oculum ejus et caelum fit similis explosio, et charta discerpitur in floccos et evanescit: simile fit, si charta illa projicitur ad [1]angulum, qui in propinquo stat; hoc saepius vidi. [4.] Exinde patuit mihi, quod nulla communicatio cum caelo per Verbum sit illis, qui in falsis doctrinae sunt, sed quod lectio illorum diffluat in via, et pereat sicut pulvis pyrius chartae inclusus, dum accenditur et ejicitur in aerem. Contrarium fit apud illos, qui in veris doctrinae per Verbum a Domino sunt: lectio Verbi ab illis penetrat usque in caelum, et facit conjunctionem cum angelis ibi. Ipsi angeli cum descendunt de caelo ad aliquod munus obeundum infra, apparent circumobsiti stellis parvis, imprimis circum caput, quod signum est, quod Divina vera ex Verbo in illis sint. [5.] Praeterea in mundo spirituali dantur similia quae in terris, sed omnia et singula ibi ex origine spirituali; ita quoque datur aurum et argentum, et dantur lapides pretiosi omnis generis, et horum origo spiritualis est sensus litterae Verbi; inde est, quod in Apocalypsi fundamenta muri Novae Hierosolymae describantur per duodecim lapides pretiosos; causa est, quia per "fundamenta muri ejus" significantur doctrinalia Novae Ecclesiae ex sensu litterae Verbi; inde etiam est, quod in Ephodo Aharonis etiam fuerint duodecim lapides pretiosi, Urim et Thummim vocati, et quod per illos responsa e caelo data sint. Praeter haec, sunt adhuc plura mirabilia ex Verbo, quae concernunt potentiam Veri ibi, quae tam immensa est, ut si describeretur, excederet omnem fidem; potentia enim talis est, ut evertat montes et colles ibi, illos transferat in longinquum, et projiciat in mare, praeter plura; in summa, potentia Domini ex Verbo est infinita.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church