True Christian Religion (Chadwick) n. 214

Previous Number Next Number See English 

214. IV. Quod Divinum Verum in Sensu litterae Verbi, sit in suo pleno, in suo Sancto, et in sua Potentia. Quod Verbum in sensu litterae sit in suo pleno, in suo sancto, et in sua potentia, est quia bini sensus priores seu interiores, qui vocantur spiritualis et caelestis, in sensu naturali, qui est sensus litterae, sunt simul, ut supra (n. 210 et 212,) dictum est; sed quomodo sunt simul, porro dicetur. Datur in caelo et in mundo ordo successivus, et ordo simultaneus. In ordine successivo succedit et sequitur unum post alterum, a supremis usque ad infimum; in ordine autem simultaneo est unum juxta alterum, ab intimis usque ad extima. Ordo successivus est sicut columna cum gradibus a summo ad imum; at ordo simultaneus est sicut opus cohaerens cum peripheriis a centro usque ad ultimam superficiem. Nunc dicetur, quomodo ordo successivus fit in ultimo ordo simultaneus: fit hoc modo; suprema ordinis successivi fiunt intima ordinis simultanei, et infima ordinis successivi fiunt extima ordinis simultanei; est comparative sicut columna graduum subsidens fit corpus cohaerens in plano. Ita formatur simultaneum a successivo, et hoc in omnibus et singulis mundi naturalis, et in omnibus et singulis mundi spiritualis, nam ubivis est primum, medium et ultimum, ac primum per medium tendit et vadit ad suum ultimum: sed probe intelligendum est quod sint puritatis gradus, secundum quos fit uterque ordo. [2.] Nunc ad Verbum: caeleste, spirituale et naturale, procedunt a Domino in ordine successivo, et in ultimo sunt in ordine simultaneo; ita nunc sensus caelestis et spiritualis Verbi sunt in sensu ejus naturali simul. Dum hoc comprehenditur, videri potest quomodo sensus naturalis Verbi est continens, basis et firmamentum sensus spiritualis et caelestis ejus; tum quomodo Divinum bonum et Divinum verum in sensu litterae Verbi est in suo pleno, in suo sancto, et in sua potentia. Ex his constare potest, quod Verbum sit ipsum Verbum in suo sensu litterae, in hoc enim intus est spiritus et vita. Hoc est, quod Dominus dicit, Verba, quae Ego loquor vobis, spiritus et vita sunt" (Joh. vi. 63). Dominus enim verba sua in sensu naturali locutus est. Sensus caelestis et spiritualis non sunt Verbum absque sensu naturali, sunt enim sicut spiritus et vita absque corpore; et sunt (ut prius, n. 213, dictum est) sicut palatium cui non fundamentum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church