True Christian Religion (Chadwick) n. 217

Previous Number Next Number See English 

217. (i.) Quod Vera Sensus litterae Verbi intelligantur per Lapides pretiosos, ex quibus constabant fundamenta Novae Hierosolymae, in Apocalypsi (xxi. 17-21). - Supra (n. 209) memoratum est, quod in mundo spirituali, aeque dentur lapides pretiosi sicut in mundo naturali, et quod origo spiritualis illorum sit ex Veris in sensu litterae Verbi: hoc apparet incredibile, at usque est veritas: inde est, quod ubicunque in Verbo nominantur lapides pretiosi, per illos in sensu spirituali intelligantur vera. Quod per "lapides pretiosos," ex quibus fundamenta muri circum urbem Novam Hierosolymam dicuntur constructa, significentur vera doctrinae Novae Ecclesiae, inde sequitur, quia per "Novam Hierosolymam" intelligitur Nova Ecclesia quoad doctrinam ex Verbo, quare per "murum" ejus, et per "muri fundamenta" non aliud potest intelligi, quam Verbi externum, quod est sensus litterae ejus, nam hic est ex quo doctrina est, et per doctrinam ecclesia, et ille est sicut murus cum fundamentis, qui urbem concludit et tutatur. De Nova Hierosolyma et de ejus fundamentis, leguntur haec in Apocalypsi:

Angelus "mensus est murum" urbis Hierosolymae "centum quadraginta quatuor cubitorum, quae erat mensura hominis, hoc est, angeli:" ...."et murus.. habebat fundamenta duodecim," "omni lapide pretioso exornata; fundamentum primum jaspis, secundum sapphirus, tertium chalcedonius, quartum smaragdus, quintum sardonyx, sextum sardius, septimum chrysolithus, octavum beryllus, nonum topazius, decimum chrysoprasus, undecimum hyacinthus, duodecimum amethystus" (xxi. [14], 17-20):

quod fundamenta muri duodecim, ex totidem lapidibus pretiosis, fuerint, est causa, quia numerus "duodecim" significat omnia veri ex bono, hic itaque omnia doctrinae. Sed haec, ut et quae praecedunt et sequuntur in illo capite, particulariter explicata, et ex parallelis locis ex Verbo Prophetico confirmata, videantur in Apocalypsi nostra Revelata.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church