True Christian Religion (Chadwick) n. 219

Previous Number Next Number See English 

219. (iii.) Quod similia intelligantur per Lapides pretiosos in horto Edenis, in quo Rex Tyri dicitur fuisse. - Legitur apud Ezechielem, Rex Tyri, "tu obsignans demensum tuum, plenus sapientia, et perfectus pulchritudine. In Eden horto Dei fuisti; omnis lapis pretiosus tegumentum tuum, rubinus, topazius et adamas, tharschisch, sardonyx et jaspis, sapphirus, chrysoprasus et smaragdus, et aurum" (xxviii. 12, 13). Per "Tyrum" in Verbo significatur ecclesia quoad cognitiones boni et veri; per "regem" significatur verum ecclesiae; per "hortum Edenis" significatur sapientia et intelligentia ex Verbo; per "lapides pretiosos" significantur vera pellucentia ex bono, qualia sunt in sensu litterae Verbi, et quia haec per illos lapides significantur, ideo vocantur "tegumentum ejus." Quod sensus litterae tegat interiora Verbi, [1]videatur supra (n. 213).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church