True Christian Religion (Chadwick) n. 224

Previous Number Next Number See English 

224. (viii.) De ineffabili Potentia Verbi. - Vix aliquis hodie novit, quod aliqua potentia insit veris; putatur enim, quod modo sit verbum dictum a quodam qui in potentia est, quod ideo faciendum sit; proinde quod verum sit modo sicut halitus ex ore, et sonus in aure; cum tamen verum et bonum sunt principia omnium in utroque mundo, spirituali et naturali; et [vix aliquis novit] quod sint, per quae universum creatum est, et per quae universum conservatur; et quoque per quae homo factus est; quare duo illa sunt omne in omnibus. Quod universum per Divinum Verum creatum sit, aperte dicitur apud Johannem, "In principio erat Verbum, ....et Deus erat Verbum; ....omnia per Illud facta sunt quae facta. ....Et mundus per Illud factus est" (i. 1, 3, 10):

et apud Davidem, "Per Verbum Jehovae caeli facti sunt" (Psalm. xxxiii. 6):

per "Verbum" utrinque intelligitur Divinum Verum. Quoniam universum per Illud creatum est, ideo etiam universum per Illud conservatur, nam sicut subsistentia est perpetua existentia, ita conservatio est perpetua creatio. [2.] Quod homo per Divinum Verum factus sit, est quia omnia hominis se referunt ad intellectum et voluntatem, ac intellectus est receptaculum Divini Veri, et voluntas Divini Boni; proinde mens humana, quae ex duobus illis principiis consistit, non aliud est, quam forma Divini Veri et Divini Boni spiritualiter et naturaliter organizata; cerebrum humanum est illa forma; et quia totus homo a sua mente pendet, sunt omnia, quae in corpore ejus sunt, appendentiae, quae a duobus illis principiis actuantur et vivunt. [3.] Ex his nunc constare potest, quam ob causam Deus ut Verbum in mundum venit, et Homo factus est; quod hoc fuerit propter redemptionem; tunc enim Deus per Humanum, quod erat Divinum Verum, induit omnem potentiam, et inferna, quae usque ad caelos, ubi erant Angeli, succreverant, dejecit, subjugavit et sub suam obedientiam redegit; et hoc non per Verbum orale, sed per Verbum Divinum, quod est Divinum Verum; ac postea magnum hiatum inter inferna et caelos aperuit, quem non quisquam ab inferno transcendere potest; si conatur, in primo vestigio cruciatur, sicut serpens super lamina ferri igniti, aut super acervo formicarum positus; diaboli et satanae enim, ut primum odorant Divinum Verum, actutum se in profundum praecipitant, et se in cavernas injiciunt, et obturant illas tam exacte ut ne pateat rima. Causa est, quia voluntas eorum est in malis ac intellectus in falsis, ita in oppositis Divino Bono et Divino Vero; et quia totus homo a duobus illis vitae principiis consistit, ut dictum est, ideo toti a capite ad calcem ad sensum oppositi tam graviter percelluntur. [4.] Ex his constare potest quod potentia Divini Veri sit ineffabilis; et quia Verbum, quod in Ecclesia Christiana est, est continens Divini Veri in tribus gradibus, patet, quod illud sit, quod apud Johannem (i. 3, 10) intelligitur. Quod hujus potentia ineffabilis sit, possum ex multis experientiae documentis in mundo spirituali, confirmare: sed quia excedunt fidem, seu apparent incredibilia, illa adducere supersedeo; aliqua tamen videas supra (n. 209) memorata. Ex his hoc Memoriale dabitur: Quod ecclesia, quae in Divinis veris a Domino est, valeat super inferna, et quod sit illa, de qua Dominus dixit ad Petrum, "super hac petra aedificabo ecclesiam meam, et portae inferni non praevalebunt illi" (Matth. xvi. 18). Haec dixit Dominus, postquam Petrus confessus est, Quod Christus esset Filius Dei viventis (vers. 16);

haec veritas intelligitur ibi per "petram;" per "petram" enim ubivis in Verbo intelligitur Dominus quoad Divinum Verum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church