True Christian Religion (Chadwick) n. 229

Previous Number Next Number See English 

229. (ii.) Quod Doctrina ex sensu litterae Verbi haurienda sit, et per illum confirmanda; causa est, quia Dominus ibi est praesens, ac docet et illustrat; nam Dominus nusquam operatur aliquid nisi in pleno, et Verbum in sensu litterae est in suo pleno, ut supra ostensum est: inde est, quod doctrina e sensu litterae haurienda sit. Doctrina genuini veri ex sensu litterali Verbi etiam plene potest hauriri, nam Verbum in illo sensu est tanquam homo vestitus, cui facies est nuda, et quoque manus sunt nudae. Omnia quae ad fidem et vitam hominis, ita quae ad salutem ejus pertinent, sunt ibi nuda; reliqua autem vestita; et in multis locis, ubi vestita sunt, transparent, sicut obvia mulieri per tenue sericum ante faciem. Etiam vera Verbi, sicut multiplicantur, ex amore illorum, et sicut per hunc ordinantur, ita clarius et clarius pellucent et apparent.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church