True Christian Religion (Chadwick) n. 24

Previous Number Next Number See English 

24. (v.) Quod pluralitas deorum in saeculis antiquis, et quoque hodiernis, non aliunde exstiterit, quam ex non intellecto Divino Esse. - Quod Unitas Dei cujusvis hominis menti intime inscripta sit, quoniam illa est in medio omnium quae in animam hominis a Deo influunt, supra (n. 8) ostensum est; sed quod usque in intellectum humanum non inde descenderit, est causa, quia defuerunt cognitiones, per quas hominem oportet Deo obviam ascendere; quisque enim parabit Deo viam, hoc est, praeparabit se ad receptionem, et hoc fiet per cognitiones. Cognitiones, quae defuerunt, quod intellectus non potuerit penetrare illuc, ut videret quod Deus unus sit, et quod non dabile sit Divinum Esse nisi unicum, et quod omnia naturae sint ab illo, sunt sequentes: - (1.) Quia hactenus nemo aliquid sciverat de mundo spirituali, ubi sunt spiritus et angeli, et in quem omnis homo post mortem venit. (2.) Pariter tunc, quod in illo mundo sit Sol, qui est purus Amor a Jehovah Deo, qui in medio ejus est. (3.) Quod ex illo Sole procedat calor, qui in essentia sua est Amor, et lux quae in essentia sua est Sapientia. (4.) Quod inde omnia quae in illo mundo sunt, spiritualia sint, et afficiant internum hominem, et faciant ejus voluntatem et intellectum. (5.) Quod Jehovah Deus ex suo Sole non modo produxerit mundum spiritualem, et omnia spiritualia ejus, quae innumerabilia sunt, et substantialia, sed etiam quod produxerit mundum naturalem, et omnia naturalia ejus, quae etiam innumerabilia sunt, sed materialia. (6.) Quod hactenus non aliquis sciverit discrimen inter spirituale et naturale, immo nec quid spirituale in sua essentia. (7.) Neque quod tres gradus amoris et sapientiae sint, secundum quos caeli angelici ordinati sunt. (8.) Et quod mens humana in totidem gradus distincta sit, ob causam ut possit in unum ex tribus caelis post mortem elevari, quod fit secundum ejus vitam et simul fidem. (9.) Et denique, quod omnia illa non potuerint quoad unum punctum existere, nisi a Divino Esse, quod est Ipsum in se, et sic Primum et Principium ex quo omnia. Hae cognitiones hactenus defuerunt, per quas tamen homo ascendet, et Divinum Esse cognoscet. [2.] Dicitur, quod homo ascendat; sed intelligitur quod a Deo elevetur; nam homini est liberum arbitrium comparandi sibi cognitiones; et sicut comparat sibi illas ex Verbo, medio intellectu, ita explanat viam, per quam Deus descendat, ac illum elevet. Cognitiones per quas fit intellectui humano ascensus, Deo tenente illum in manu, et ducente, comparari possunt gradibus scalae visae Jacobo, quae fuit erecta super terram, cujus caput pertigit in caelum, et per quam angeli ascendebant, et Jehovah consistebat supra illam (Genes. xxviii. 12, 13). Aliter prorsus cum illae cognitiones deficiunt, aut homo illas spernit; tunc elevatio intellectus comparari potest scalae e terra ad fenestram primae mansionis magnifici palatii erectae, ubi commorantur homines; et non ad fenestras secundae mansionis, ubi spiritus; et minus adhuc ad fenestras tertiae mansionis, ubi angeli. Inde fit, quod homo non nisi quam in naturae atmosphaeris et materialibus, in quibus oculos, aures, et nares tenet, maneat; ex quibus non alias ideas de caelo et de Dei Esse et Essentia haurit, quam atmosphaericas et materiales; et ex his homo cogitans non judicat quicquam de Deo, num sit vel non sit, vel num unus, aut num plures; et adhuc minus, qualis est quoad suum Esse et quoad suam Essentiam. Inde exorta est pluralitas deorum in saeculis antiquis, et quoque in hodiernis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church