True Christian Religion (Chadwick) n. 280

Previous Number Next Number See English 

280. Quartum Memorabile: - Quondam e longinquo vidi ambulacra inter ordines arborum, et ibi juvenes congregatos in turmis; totidem Consortia de rebus sapientiae confabulantium; hoc erat in mundo spirituali. Accessi, et cum prope eram, vidi unum, quem reliqui venerabantur ut suum primatem, propter causam, quia prae reliquis sapientia excelluit. Hic cum me vidit, dixit, "Miratus sum, cum vidi te in via accedentem, quod nunc incideris in conspectum meum, nunc excideris ex illo, seu nunc mihi visus sis, et subito non visus; certe non es in statu vitae nostratium." Ad haec subridens respondi, "Non sum ludio, nec vertumnus, sed sum alternus, nunc in luce vestra, et nunc in umbra vestra, ita hic peregrinus et quoque indigena." Ad haec sapiens ille aspexit me, et dixit, "Loqueris aliena et mira; dic mihi quis es." Et dixi, "Sum in mundo in quo vos fuistis, et e quo vos exivistis, qui vocatur mundus naturalis; et quoque sum in mundo in quo vos estis, qui vocatur mundus spiritualis: inde est quod sim in statu naturali, et simul in statu spirituali; in statu naturali cum hominibus telluris, et in statu spirituali cum vobis; et quando in statu naturali sum, non videor vobis, at quando in statu spirituali, videor: quod talis sim, datum est a Domino. Tibi, vir illustrate, notum est, quod homo mundi naturalis non videat hominem mundi spiritualis, nec vicissim; quare cum immisi spiritum meum in corpus, non tibi visus sum, sed cum emisi illum e corpore, visus sum: et hoc existit ex discrimine inter spirituale et naturale." [2.] Ille cum audivit discrimen inter spirituale et naturale, dixit, "Quid discrimen? Estne id sicut inter purum magis et minus? ita quid spirituale nisi purius naturale?" Et respondi, "Discrimen non tale est; naturale nusquam per subtilisationem potest approximare ad spirituale ita ut fiat illud, est enim discrimen quale inter prius et posterius. inter quae ratio finita non datur; est enim prius in posteriori, sicut causa in suo effectu, ac posterius est ex priori, ut effectus ex sua causa; inde est, quod unum non appareat alteri." Ad haec dixit ille sapiens, "Meditatus sum de hoc discrimine, sed huc usque in vanum; utinam id percepero." Et dixi, "Non modo discrimen inter spirituale et naturale percipies, sed etiam videbis." Et tunc dixi haec: "Tu es in statu spirituali dum apud tuos, at in statu naturali apud me; loqueris enim cum tuis lingua spirituali, quae est communis omni spiritui et angelo. at cum me loqueris lingua mea vernacula; nam omnis spiritus et angelus loquens cum homine loquitur ejus linguam propriam. ita cum Gallo Gallicam, cum Graeco Graecam, cum Arabe Arabicam, et sic porro. [3.] Ut itaque scias discrimen inter spirituale et naturale quoad linguas, fac ita; intra ad tuos, et loquere aliquid ibi, ac retine voces, et cum his in memoria redi, et coram me enuntia illas." Ac fecit ita, et rediit ad me cum vocibus illis in ore, et effatus est illas, et erant voces prorsus alienae et peregrinae, quae non dantur in aliqua lingua mundi naturalis; per hanc experientiam aliquoties iteratam clare patuit quod omnibus in mundo spirituali sit lingua spiritualis, quae nihil commune cum aliqua lingua naturali obtinet, et quod omnis homo in illam linguam Post obitum ex se veniat. Semel etiam expertus sum, quod ipse sonus linguae spiritualis a sono linguae naturalis differet in tantum ut sonus spiritualis etiam altus ne hilum audiretur ab homine naturali, nec sonus naturalis ab homine spirituali. [4.] Postea rogavi illum et circumstantes, ut intrarent ad suos, et scriberent aliquam sententiam super charta, et cum charta illa exirent ad me, et legerent. Fecerunt ita, et redierunt cum charta in manu: at cum legerent. non potuerunt, quoniam scriptura illa constabat modo ex aliquibus litteris alphabeticis cum strophis supra, quarum unaquaevis aliquem sensum rei significabat: qua unaquaevis littera in alphabeto significat ibi aliquem sensum, patet unde est, quod Dominus dicatur "Alpha et Omega." Cum illi iterum et iterum intrarent, scriberent, et redirent, comperti sunt, quod scriptura illa involveret et comprehenderet innumera quae nusquam aliqua scriptura naturalis posset exprimere; et dictum est, quod hoc sit, quia spiritualis homo cogitat incomprehensibilia et ineffabilia naturali homini. et quod haec in aliam scripturam et in aliam linguam inferri nequeant. [5.] Tunc quia adstantes non voluerunt comprehendere quod spiritualis cogitatio in tantum excederet cogitationem naturalem, ut sit respective ineffabilis, dixi illis, "Facite experientiam, intrate, in societatem vestram spiritualem, et cogitate aliquam rem, ac retinete illam, et redite, et coram me expromite illam." Ac intraverunt, cogitaverunt, retinuerunt, exiverunt, et cum exprimerent rem cogitatam, non potuerunt, non enim invenerunt ullam ideam cogitationis naturalis adaequatam alicui ideae cogitationis pure spiritualis; ita non aliquas voces exprimentes illam, nam ideae cogitationis fiunt voces loquelae; et postea reintrabant, et redibant, et confirmabant se, quod ideae spirituales essent supranaturales, inexpressibiles, ineffabiles, et incomprehensibiles naturali homini: et quia tam supereminentes sunt, dicebant quod spirituales ideae seu cogitationes respective ad naturales essent ideae idearum. et cogitationes cogitationum, et quod ideo per illas exprimerentur qualitates qualitatum, et affectiones affectionum; consequenter quod cogitationes spirituales essent initia ac origines cogitationum naturalium: inde etiam patuit, quod sapientia spiritualis esset sapientia sapientiae, ita inexpressibilis alicui sapienti in naturali mundo, [6.] Tunc dictum est e caelo superiori. quod adhuc sit sapientia interior seu superior, quae vocatur caelestis, cujus respectus ad sapientiam spiritualem, similis est respectui hujus ad naturalem; et quod hae in ordine secundum caelos influant ex Divina Domini Sapientia, quae est infinita. Ad haec dixit vir loquens mecum. "Hoc video, quia percepi. quod una idea naturalis sit continens plurium idearum spiritualium; et quoque quod una idea spiritualis sit continens plurium idearum caelestium; ex his fit etiam hoc consequens, quod divisum non fiat plus et plus simplex, sed plus et plus multiplex, quia propius et propius accedit ad Infinitum, in quo infinite omnia sunt." [7.] His peractis dixi ad adstantes, "Ex his tribus experientiae documentis videtis quale est discrimen inter spirituale et naturale, et quoque causam cur naturalis homo non apparet spirituali, et spiritualis homo non naturali, tametsi uterque in perfecta forma humana est, et ex hac forma videtur ipsi sicut unus videret alterum; sed sunt interiora, quae mentis sunt, quae faciunt illam formam, ac mens spirituum et angelorum formata est ex spiritualibus et mens hominum, quamdiu in mundo vivunt, ex naturalibus. Post haec, audita est vox e superiori caelo ad quendam, qui adstitit, dicens, "Ascende huc;" et ascendit, et rediit, et dixit, quod angeli non prius noverint differentias inter spirituale et naturale, propter causam, quia non prius apud quendam hominem, qui in utroque mundo simul fuit, aliqua copia collationis data est, et differentiae illae absque collatione et relatione non noscibiles sunt. [8.] Antequam secessimus, iterum locuti sumus de hac re, et dixi, quod discrimina illa non aliunde existant, quam "quia vos in mundo spirituali, estis substantiales, et non materiales, ac substantialia sunt initia materialium: quid materia nisi congregatio substantiarum? Vos itaque estis in principiis, et sic in singularibus, nos autem in principiatis et compositis; vos estis in particularibus, nos autem in communibus; et sicut communia non possunt intrare in particularia, ita nec possunt naturalia, quae sunt materialia, intrare in spiritualia, quae sunt substantialia; prorsus sicut funis nauticus non potest intrare seu traduci per foramen acus netorii, aut sicut nervus non potest induci in unam ex fibris, ex quibus ille est. Haec nunc causa est, quod naturalis homo non possit cogitare illa quae spiritualis homo, et inde nec loqui illa; quare Paulus illa quae audivit e tertio caelo vocat ineffabilia. [9.] Accedit, quod spiritualiter cogitare sit absque tempore et spatio cogitare. et quod naturaliter sit cum tempore et spatio; adhaeret enim omni ideae cogitationis naturalis aliquid e tempore et spatio. non autem alicui ideae spirituali; causa est, quia spiritualis mundus non est in spatio et tempore, sicut mundus naturalis, sed est in duorum istorum apparentia: in hoc differunt etiam cogitationes et perceptiones. Quapropter vos potestis cogitare de Dei essentia et omnipotentia ab aeterno, hoc est, de Deo ante creationem mundi, quia cogitatis de Dei essentia absque tempore, et de Ipsius omnipotentia absque spatio, et sic comprehenditis talia, quae ideas naturales hominis transcendunt." [10.] Et tunc narravi, quod semel cogitaverim de Dei essentia et omnipraesentia ab aeterno, hoc est, de Deo ante creationem mundi, et quod quia nondum potui removere spatia et tempora ab ideis cogitationis meae, anxius factus sum, quoniam intravit idea naturae pro Deo; sed dictum mihi est, "Remove ideas spatii et temporis, et videbis." Et datum est removere, et vidi; et ab illo tempore potui cogitare Deum ab aeterno, et prorsus non naturam ab aeterno, quia Deus in omni tempore est absque tempore, et in omni spatio est absque spatio, natura autem in omni tempore est in tempore, et in omni spatio est in spatio, et natura cum suo tempore et spatio non potuit non inchoare, non autem Deus, qui est absque tempore et spatio: quare natura a Deo est, non ab aeterno, sed in tempore una cum suo tempore et spatio.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church