True Christian Religion (Chadwick) n. 283

Previous Number Next Number See English 

283. Quod Decalogus fuerit ipsa Sanctitas in Ecclesia Israelitica. Praecepta decalogi, quia fuerunt primitiae Verbi, et inde primitiae ecclesiae apud gentem Israeliticam instaurandae, et quia erant in brevi summario complexus omnium religionis, per quae conjunctio Dei cum homine, et hominis cum Deo datur, ideo tam sancta fuerunt, ut nihil sanctius Quod sanctissima fuerint, evidenter patet a sequentibus his: Quod Ipse Jehovah Dominus descenderit super monte Sinai in igne et cum angelis, et illa viva voce inde promulgaverit, et [quod populus per triduum se praeparaverit ad videndum et audiendum:] quod mons circumseptus fuerit, ne quis accederet et moreretur; quod nec sacerdotes neque seniores appropinquarent, sed Moses solus. Quod Praecepta illa binis tabulis lapideis digito Dei inscripta fuerint. Quod cum Moses tabulas illas secunda vice deportavit, facie radiaverit. Quod tabulae postea repositae fuerint in arca; et haec intime in tabernaculo; et super illam datum sit propitiatorium, et super hoc positi cherubi ex auro: quod intimum illud in tabernaculo, ubi arca erat, vocaretur Sanctum sanctorum. Quod extra velum, intra quod illa arca fuit, collocata sint plura, quae repraesentaverunt sancta caeli et ecclesiae, quae erant, mensa obducta auro super qua panes facierum, altare aureum super quo suffimenta, et candelabrum aureum cum septem lucernis; tum aulaea circum circa ex bysso, purpura, et coccino. Sanctitas totius hujus tabernaculi non aliunde fuit, quam ex lege quae fuit in arca. Propter sanctitatem tabernaculi ex lege in arca, universus populus Israeliticus circum illud in ordine secundum tribus ex mandato castramentatus est; et in ordine post illud profectus; et tunc supra illud fuit nubes interdiu, et ignis noctu. Propter sanctitatem legis illius, et praesentiam Jehovae in illa, loquebatur Jehovah super propitiatorio inter cherubos cum Mose; et arca vocabatur Jehovah ibi. Quod non licuerit Aharoni intrare intra velum, nisi cum sacrificiis et suffitu, ne moreretur. Propter Jehovae praesentiam in lege illa et circum illam, etiam miracula per arcam, in qua lex illa fuit, facta sunt: ut quod aquae Jordanis discissae sint, et quamdiu arca in medio ejus quiescebat, populus in sicco transiverit: quod per circumlationem ejus muri Jerichuntis conciderint: quod Dagon deus Philisthaeorum coram illa primum super faciebus suis deciderit, et postea abscissus a capite cum duabus volis manuum super limine fani jacuerit: quod propter illam percussi sint Bethschemitae ad plura millia; quod Usa, quia tetigit illam, mortuus [1]sit. Quod arca illa introducta sit cum sacrificia et jubilis in Zionem a Davide: et quod postea a Salomone in templum Hierosolymitanum, ubi faciebat ejus adytum: praeter plura. Ex quibus patet, quod decalogus fuerit ipsa sanctitas in Ecclesia Israelitica.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church