True Christian Religion (Chadwick) n. 29

Previous Number Next Number See English 

29. (ii.) Quod Deus, quoniam ante mundum fuit, ita antequam spatia et tempora orta sunt, Infinitus sit. - In mundo naturali sunt tempora et spatia, at vero in mundo spirituali non ita actualiter, sed usque apparenter. Quod tempora et spatia in mundos introducta sint, erat causa, ut distingueretur unum ab altero, magnum a parvo, multum a pauco; ita quantum a quanto, et sic quale a quali; et quod per illa sensus corporis possent distinguere sua objecta, et sensus mentis sua, et sic affici, cogitare ac eligere. Tempora in mundum naturalem inducta sunt, per quod tellus circum axem suum rotet, et quod rotationes illae a statione ad stationem secundum zodiacum pergant, et quod hae vicissitudines appareant fieri a sole, a quo est universo orbi terraqueo suus calor et sua lux. Inde tempora diei, quae sunt mane, meridies, vespera et nox; et tempora anni, quae sunt ver, aestas, autumnus, et hiems; tempora dierum pro luce et tenebris, et tempora annorum pro calore et frigore. Spatia autem in mundum naturalem introducta sunt, per quod tellus conglomerata sit in orbem, et impleta materiis, quarum partes inter se distinctae sunt, ac simul extensae. In mundo spirituali autem non sunt spatia materialia, et tempora illis correspondentia; sed usque sunt apparentiae illorum, et apparentiae sunt secundum discrimina statuum, in quibus sunt mentes spirituum et angelorum ibi; quare tempora et spatia ibi se conformant cum affectionibus voluntatis et inde cogitationibus intellectus illorum; sed apparentiae illae sunt reales, quia constantes secundum status illorum. [2.] Communis opinio de statu animarum post mortem, et inde quoque angelorum et spirituum, est, quod non sint in aliquo extenso, proinde non in spatio et tempore; ex qua idea dicitur de animabus post mortem, quod sint in Pu seu Ubi, et quod spiritus et angeli sint pneumata, de quibus non aliud cogitatur quam sicut de aethere, aere, halitu aut vento; cum tamen sunt substantiales homines, et inter se vivunt sicut homines mundi naturalis super spatiis et in temporibus, quae, ut dictum est, determinata sunt secundum status mentium illorum. Si aliter foret, hoc est, absque illis, potuisset universum illud, in quod alluunt animae, et ubi commorantur angeli et spiritus, per foramen acus traduci, aut super uno apice capilli concentrari: quod possibile foret, si non extensum substantiale ibi foret; at quoniam hoc ibi est, ideo angeli inter se tam discrete et distincte, immo distinctius, habitant, quam homines, quibus est extensum materiale, inter se. Sed tempora ibi non distincta sunt in dies, septimanas, menses, et annos, quia sol ibi non apparet oriri et occidere, nec circumferri, sed manet status in oriente in gradu medio inter zenith et horizontem: et spatia illis sunt, quia omnia in illo mundo substantialia, quae in mundo naturali materialia, sunt. Sed de his plura in Lemmate hujus capitis de Creatione, dicentur. [3.] Ex supradictis comprehendi potest, quod spatia et tempora finiant omnia et singula quae in utroque mundo sunt, et inde quod homines non modo quoad corpora, sed etiam quoad animas, finiti sint; pariter angeli et spiritus. Ex his omnibus concludi potest, quod Deus Infinitus sit, hoc est, non finitus; quia Ipse, ut Creator, Formator et Factor universi, finivit omnia, et finivit illa per suum Solem, in cujus medio est, qui ex Divina Essentia, quae ex Ipso sicut sphaera exit, consistit. Ibi et inde est primum finitionis; at progressivum ejus vadit usque ad ultima in natura mundi; quod Ipse in Se Infinitus sit, quia Increatus, sequitur. Ast Infinitum apparet homini sicut non aliquid, ex causa, quia homo finitus est, et ex finitis cogitat; quare si finitum, quod adhaeret cogitationi ejus, auferretur, perciperet sicut residuum non esset aliquid; veritas tamen est, quod Deus sit infinite omne, et quod homo respective non aliquid ex se.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church