True Christian Religion (Chadwick) n. 290

Previous Number Next Number See English 

290. Nemo, nisi sciat quale est Verbum, potest aliqua idea assequi, quod in singulis ejus sit infinitas, hoc est, contineat innumerabilia, quae ne quidem angeli possunt exhaurire. Quodlibet ibi potest assimilari semini, quod ex humo potest excrescere in magnam arborem, et producere copiam seminum, ex quibus iterum similes arbores, quae simul faciunt hortum, et ex hujus seminibus iterum horti, et sic in infinitum. Tale est Verbum Domini in singulis, et talis est imprimis decalogus; nam hic quia docet amorem in Deum, et amorem erga proximum, est brevis complexus totius Verbi. Quod Verbum tale sit, Dominus per similitudinem etiam exponit, ita: "Simile est regnum" Dei "grano sinapis, quod accipiens seminavit in agro suo; quod.. minus est omnibus seminibus; quando autem excreverit, majus est.. oleribus, et fit arbor, ita ut veniant volatilia caeli, et nidulentur in ramis ejus" (Matth. xiii. 31, 32; Marc. iv. 31, 32; Luc. xiii. 18, 19: confer etiam Ezechielem xvii. 2-8):

Quod talis infinitas sit seminum spiritualium seu veritatum in Verbo, constare potest ex sapientia angelica, quae omnis est ex Verbo; haec crescit apud illos in aeternum; et illi, quo sapientiores fiunt, eo clarius vident quod sapientia sit absque fine, et percipiunt quod ipsi modo sint in atrio ejus, et quod non possint quoad minutissimum attingere sapientiam Divinam Domini, quam vocant abyssum. Nunc quoniam Verbum est ex hac abysso, quia a Domino, patet quod in omnibus ejus sit quaedam infinitas.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church