True Christian Religion (Chadwick) n. 302

Previous Number Next Number See English 

302. Per hoc praeceptum in sensu spirituali significatur hominis reformatio et regeneratio a Domino; per "sex dies laboris" pugna contra carnem et ejus concupiscentias, et simul tunc contra mala et falsa quae apud se ab inferno sunt; et per "diem septimum" significatur ejus conjunctio cum Domino, et per id regeneratio. Quod quamdiu pugna illa perstat, sit homini labor spiritualis, at quod cum regeneratus est, sit illi quies, constabit ex illis, quae in capite de Reformatione et Regeneratione posthac dicentur; imprimis ex his ibi:

(i.) Quod regeneratio fiat ad instar sicut homo concipitur, gestatur in utero, nascitur, et educatur. (ii.) Quod primus actus novae, generationis dicatur reformatio qui est intellectus, et quod secundus ejus dicatur regeneratio, qui est voluntatis et inde intellectus. (iii.) Quod internus homo primum reformandus sit, et per hunc externus. (iv.) Quod tunc pugna inter internum et externum hominem oriatur, et quod qui vincit, dominetur super alterum. (v.) Quod homini regeneratio sit nova voluntas et novus intellectus, etc. Quod reformatio et regeneratio hominis per hoc praeceptum in spirituali sensu significetur, est quia coincidit cum laboribus et pugnis Domini cum infernis, et cum victoria super illa, et tunc quiete: nam modo, quo Dominus glorificavit Humanum suum, et illud Divinum fecit, illo etiam reformat et regenerat hominem, et eum spiritualem reddit; hoc est quod intelligitur per "sequi Ipsum." Quod pugnae Domino fuerint et dicantur "labores," patet apud Esaiam liii. et lxiii. et quod similia dicantur labores de hominibus (Esai. lxv. 23; Apoc. ii. 2, 3).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church