True Christian Religion (Chadwick) n. 327

Previous Number Next Number See English 

327. In sensu spirituali per haec praecepta prohibentur omnes concupiscentiae, quae sunt contra spiritum, ita quae sunt contra spiritualia ecclesiae, quae se ad fidem et charitatem principaliter referunt; quia nisi concupiscentiae domarentur, caro secundum liberum suum rueret in omne nefas. Nam ex Paulo notum est, Quod caro concupiscat contra spiritum, et spiritus contra carnem (Gal. v. 17);

et a Jacobo, "Quilibet tentatur a propria concupiscentia, dum... inescatur, deinde concupiscentia, postquam concepit, parit peccatum; et peccatum quando consummatum est, parturit mortem" (Epist. i. 14, 15): tum a Petro, "Dominus.... injustos in diem judicii puniendos reservat, maxime illos, qui Post carnem in concupiscentia.. ambulant" (2 Epist. ii. 9. 10). In summa, haec duo praecepta in spirituali sensu intellecta, spectant omnia illa quae in sensu spirituali prius allata sunt, quod non concupiscenda sint: similiter omnia, quae prius in caelesti sensu; sed illa reassumere, supervacaneum est.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church