345. Quoniam in summario adducta sunt illa quae fidei spiritualis sunt, in summario etiam adducentur illa quae fidei mere naturalis sunt, quae in se est persuasio mentiens fidem, et est persuasio falsi, et vocatur Fides haeretica. Denominationes ejus sunt, - 1. Fides spuria, in qua falsa commixta sunt veris. 2. Fides meretrix ex falsificatis veris, et adultera ex adulteratis bonis. 3. Fides occlusa aut caeca, quae est rerum mysticarum, quae creduntur, tametsi nescitur num sint vera vel falsa, aut num sint supra rationem vel contra illam. 4. Fides erratica, quae est in plures Deos. 5. Fides lusca, quae est in alium Deum quam in verum, et apud Christianos quam in Dominum Deum Salvatorem. 6. Fides hypocritica seu Pharisaica, quae est oris et non cordis. 7. Fides visionaria et praepostera, quae est apparentia falsi sicut veri ex ingeniosa confirmatione.