351. [(ii.)] Quod dispositio veritatum fidei sit in series, ita sicut in fasciculos. Quod ita sit, adhuc ignoratur; et ignoratur quia veritates spirituales, ex quibus totum Verbum contextum est, propter mysticam et aenigmaticam fidem, quae facit omne punctum theologiae hodiernae, non potuerunt apparere; et ideo, sicut horrea subsederunt in terram. Ut sciatur quid intelligitur per series et fasciculos, explicabitur. Primum caput hujus libri, quod agit de Deo Creatore, distinctum est in series, quarum prima est de Unitate Dei; secunda de Esse Dei seu Jehovah; tertia de Infinitate Dei; quarta de Essentia Dei, quae est Divinus Amor et Divina Sapientia; quinta de Omnipotentia Dei; et sexta de Creatione. Articulationes cujusvis faciunt series; confasciant illa quae inibi sicut in manipulos. Hae series in communi et in particulari, ita conjunctim et seorsim, continent veritates, quae secundum copiam et simul cohaerentiam exaltant et perficiunt fidem. [2.] Qui non scit, quod mens humana sit organizata, aut quod sit organismus spiritualis desinens in organismum naturalem, in quo et secundum quem mens operatur suas ideas seu cogitat, non potest aliter opinari, quam quod perceptiones, cogitationes et ideae non sint aliud quam radiationes et variationes lucis influentes in caput, et sistentes formas, quas homo videt et agnoscit ut rationes. Sed hoc delirum est: nam quisque scit, quod caput sit plenum cerebris, et quod cerebra sint organizata, et quod mens illis inhabitet, et quod ejus ideae inibi figantur et maneant sicut acceptae et confirmatae sunt. Quaeritur itaque, Qualis est illa organizatio? Respondetur, quod sit ordinatio omnium in series, sicut in fasciculos, et quod veritates quae fidei sunt in mente humana ita dispositae sint. Quod ita sit, illustrari potest per sequentia haec: [3.] quod cerebrum consistat ex binis substantiis, quarum una est glandularis, et vocatur corticalis et cineritia, ac altera fibrillaris et vocatur medullaris; prima substantia quae est glandularis, disposita est in racemos, sicut uvae in vite; racemationes illae sunt ejus series: altera substantia, quae vocatur medullaris, constat ex perpetuis confasciculationibus fibrillarum prodeuntium ex glandulis prioris substantiae; hae confasciculationes sunt ejus series; omnes nervi qui inde procedunt, et demittuntur in corpus ad fungendum variis muniis, non sunt nisi quam manipuli et fasciculi fibrarum, pariter omnes musculi, et in genere omnia viscera et organa corporis. Haec et illa talia sunt, quia correspondent seriebus, in quas organismus mentis dispositus est. [4.] Praeterea in universa Natura non datur aliquid, quod non confasciculatum est in series: omnis arbor, omne arbustum, virgultum et legumen, immo omnis spica et herba, in communi et in parte, ita est. Causa universalis est, quia Divinae veritates ita conformatae sunt; nam legitur, quod omnia per Verbum, hoc est, Divinum Verum, creata sint, et quod mundus etiam per illud factus sit (Joh. i. 1, seq.). Ex his videri potest, quod nisi in mente humana talis ordinatio substantiarum esset, non foret homini aliquod analyticum rationis, quod cuivis est secundum ordinationem, ita secundum copiam veritatum sicut in fasce cohaerentium, et ordinatio secundum usum rationis ex libero.