353. Supra dictum est, quod omnis veritas in Caelo luceat, et inde quod veritas lucens sit fides in essentia; quare fidei pulchritudo et decor ex illustratione illa, dum veritates ejus multiplicantur, comparari potest cum variis formis, objectis et picturis, formatis ex diversis coloribus coaptatis secundum convenientias; proinde cum lapidibus pretiosis diversicoloribus in pectorali Aharonis, qui simul Urim et Thummim vocati sunt; pariter cum lapidibus pretiosis, ex quibus fundamenta muri novae Hierosolymae construenda sunt (de quibus in Apocalypsi xxi.): comparari etiam potest cum lapidibus pretiosis diversicoloribus in corona regis. Lapides pretiosi etiam significant veritates fidei Comparatio etiam fieri potest cum pulchritudine iridis, cumque pulchritudine campi floriferi, et quoque horti efflorescentis, tempore primi veris. Lux et gloria fidei ex copia veritatum concinnantium illam, comparari potest cum illustratione templorum ex multiplicatis candelabris, domuum ex [1]lychnaribus, ac platearum ex lampadibus. Fidei exaltatio per copiam veritatum illustrari potest per comparationem cum exaltatione clangoris et simul melo ex pluribus instrumentis musicis in concentu; et quoque cum exaltatione fragrantiae ex consertione florum dulce halantium, et sic porro. Potentia fidei ex pluralitate veritatum conformatae contra falsa et mala, comparari potest cum firmitate templi ex lapidibus disposite connexis, et ex columnis muro ejus adstructis, et laqueari ejus substructis; comparari etiam potest cum agmine quadrato, in quo milites conserunt latera lateribus, et sic unum robur formant et agunt; comparari etiam potest cum musculis, ex quibus totum corpus est circumtextum, qui tametsi numerosi et dissiti sunt, usque unam potentiam in actionibus faciunt; et sic amplius.