True Christian Religion (Chadwick) n. 369

Previous Number Next Number See English 

369. (i.) Quod Conjunctio cum Deo sit, per quam homini salus et vita aeterna. - Homo creatus est, ut possit conjungi Deo; est enim creatus indigena caeli, et quoque indigena mundi; et quatenus est indigena caeli, est ille spiritualis, at quatenus est indigena mundi, est ille naturalis, et spiritualis homo potest cogitare de Deo, et percipere talia quae Dei sunt, et quoque potest amare Deum, et affici illis quae a Deo sunt; ex quibus sequitur, quod possit conjungi Deo. Quod homo possit cogitare de Deo, et percipere talia quae Dei sunt, extra omnem dubitationis aleam est; potest enim cogitare de Unitate Dei, de Esse Dei quod est Jehovah, de Immensitate et Aeternitate Dei, de Divino Amore et Divina Sapientia, quae faciunt Essentiam Dei, de Omnipotentia, Omniscientia, et Omnipraesentia Dei; de Domino Salvatore Filio Ipsius, deque Redemptione et Mediatione; tum etiam de Spiritu Sancto, et denique de Divina Trinitate; quae omnia sunt Dei, immo sunt Deus; et insuper de operationibus Dei, quae principaliter sunt fides et charitas, praeter plura quae ab illis duabus procedunt. [2.] Quod homo non modo possit cogitare de Deo, sed etiam amare Deum, constat ex duobus Ipsius Dei mandatis, quae ita sonant:

"Amabis Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et in tota anima tua....; hoc est primum et magnum mandatum: secundum.. simile est illi, Amabis proximum tuum sicut te ipsum" (Matth. xxii. [1]37-39; Deutr. vi. 5). Quod homo possit facere praecepta Dei, et quod hoc sit amare Deum, et amari a Deo, constat ex his: Jesus dixit, "Qui habet praecepta mea, et facit illa, ille est qui amat Me; qui vero amat Me, amabitur a Patre meo, et Ego amabo illum, et manifestabo illi Me ipsum" (Joh. xiv. 21). [3.] Praeterea, quid fides aliud quam conjunctio cum Deo per vera, quae intellectus et inde cogitationis sunt; et quid amor nisi conjunctio cum Deo per bona quae voluntatis et inde affectionis sunt? Conjunctio Dei cum homine est conjunctio spiritualis in naturali; et conjunctio hominis cum Deo est conjunctio naturalis a spirituali. Propter hanc conjunctionem ut finem, homo creatus est indigena caeli et simul mundi; ut indigena caeli est ille spiritualis, ac ut indigena mundi est ille naturalis. Si itaque homo fit spiritualis rationalis et simul spiritualis moralis, est ille conjunctus Deo, et per conjunctionem est illi salus et vita aeterna. Ast vero si homo est modo naturalis rationalis et quoque naturalis moralis, est quidem conjunctio Dei cum illo, sed non conjunctio illius cum Deo; inde illi est mors spiritualis, quae in se spectata est vita naturalis absque spirituali; est enim spirituale, in quo vita Dei est, apud illum exstinctum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church