True Christian Religion (Chadwick) n. 372

Previous Number Next Number See English 

372. (iv.) Quod haec reciproca Conjunctio Domini et Hominis sit per Charitatem et Fidem. - Hodie scitur, quod ecclesia faciat Corpus Christi, et quod unusquisque, in quo ecclesiae est, sit in aliquo membro istius Corporis, secundum Paulum (Ephes. i. [1]23; 1 Cor. xii. 27; Rom. xii. 4. 5). Sed quid Corpus Christi, nisi Divinum Bonum et Divinum Verum? Hoc intelligitur per Domini verba apud Johannem: "Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in Me manet et Ego in illo" (vi. 56). Per "carnem" Domini ut et per "panem" intelligitur Divinum Bonum, et per "sanguinem" Ipsius ut et per "vinum," intelligitur Divinum Verum; quod haec intelligantur, videbitur in capite De Sancta Cena. Inde sequitur, quod quantum homo in bonis charitatis et in veris fidei est, tantum sit in Domino et Dominus in illo; conjunctio enim cum Domino est conjunctio spiritualis, et conjunctio spiritualis unice fit per charitatem et fidem. Quod conjunctio Domini et ecclesiae, et inde boni et veri, sit in omnibus et singulis Verbi, in capite De Scriptura Sacra (n. 248-253) ostensum est; et quia charitas est bonum, et fides est verum, est ubivis in Verbo conjunctio charitatis et fidei. Ex his nunc sequitur, quod Dominus sit Charitas et Fides in homine, et quod homo sit Charitas et fides in Domino; est enim Dominus Charitas et Fides spiritualis in charitate et fide naturali hominis, et homo est charitas et fides naturalis a spirituali Domini, quae conjunctae faciunt charitatem et fidem spiritualem naturalem.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church