384. (ii.) Quod omnibus illis in Christianismo nulla Fides sit, qui reprobant Dominum et Verbum, tametsi moraliter vivunt, ac rationaliter, etiam de Fide, loquuntur, docent, et scribunt. - Hoc sequitur ut conclusum ex omnibus quae praecedunt; ostensum enim est, quod fides, quae vera et unica, sit in Dominum et a Domino, et quod fides, quae non est in Ipsum et ab Ipso, non sit fides spiritualis, sed naturalis; et fides mere naturalis non essentiam fidei in se habet. Insuper fides est ex Verbo; non aliunde est; quia Verbum est a Domino, et inde Ipse Dominus est in Verbo: quare dicit Quod sit Verbum (Joh. i. 1, 2). Inde sequitur, quod qui reprobant Verbum etiam reprobent Dominum, cohaerent enim ut unum; tum quod qui reprobant unum aut alterum, etiam reprobent ecclesiam, quia ecclesia est a Domino per Verbum; et porro, quod qui reprobant ecclesiam sint extra caelum, nam ecclesia introducit in caelum; et qui extra caelum sunt, inter damnatos sunt, et his nulla fides est. Quod illis, qui reprobant Dominum et Verbum, nulla fides sit, tametsi moraliter vivunt, et rationaliter, etiam de fide, loquuntur, docent et scribunt, est causa, quia illis non est vita moralis spiritualis, sed naturalis, nec mens rationalis spiritualis, sed naturalis, ac moralitas et rationalitas mere naturalis in se est mortua; quare illis ut mortuis non est aliqua fides. Homo mere naturalis, et quoad fidem mortuus, potest quidem de fide, de charitate, et de Deo loqui et docere, sed non ex fide, ex charitate et ex Deo. Quod illis solis sit fides, qui credunt in Dominum, et quod aliis non sit fides, constat ex his locis: "Qui credit in" Filium, "non judicatur; qui autem non credit, jam judicatus est, quia non credidit in nomen Unigeniti Filii Dei" (Joh. iii. 18). "Qui credit in Filium, habet vitam aeternam: qui vero non credit Filio, non videbit vitam, sed ira Dei manet super illo" (Joh. iii. 36). Jesus dixit, "Cum venerit" Spiritus veritatis, "arguet mundum de peccato, ....quod non [1]credunt in Me" (Joh. xvi. 8, 9):
et ad Judaeos, "Nisi credideritis quod Ego sim, moriemini in peccatis vestris" (Joh. viii. 24). Quare dicit David:
"Annuntiabo de statuto, Jehovah dixit..., Filius meus Tu, Ego hodie genui Te: ....osculamini Filium, ne irascatur et pereatis in via; ....beati omnes confidentes in Ipso" (Psalm. ii. 7, 12). Quod nulla fides, quia nulla in Dominum, ut Filium Dei, Deum caeli et terrae, ac unum cum Patre, in consummatione saeculi, quae est ultimum tempus Ecclesiae, futura sit, praedicit Dominus apud Evangelistas, dicendo, Quod futura sit abominatio desolationis, et quod afflictio, qualis non fuit, nec futura est: et quod sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellae cadent de caelo (Matth. xxiv. 15, 21, 29): et in Apocalypsi, Quod Satanas solutus e custodia sua, exibit ad seducendum gentes, quae in quatuor angulis terrae, quarum numerus sicut arena maris (xx. 7, 8). Et quia Dominus hoc praevidit, etiam dixit, "Verumtamen Filius hominis veniens num inveniet fidem super terra?" (Luc. xviii. 8).