True Christian Religion (Chadwick) n. 39

Previous Number Next Number See English 

39. (iii.) Quod Deus, quia est ipse Amor et ipsa Sapientia, sit ipsa Vita, quae est Vita in se. - Dicitur apud Johannem, "Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum, ....in Ipso vita erat,et vita erat, lux hominum" (cap. i. 1, 4):

per "Deum" ibi intelligitur Divinus Amor, et per "Verbum" Divina Sapientia; ac Divina Sapientia proprie est "Vita," ac Vita proprie est lux, quae procedit a Sole mundi spiritualis, in cujus medio est Jehovah Deus. Divinus Amor format vitam, sicut ignis format lucem. In igne sunt duo, causticitas et splendor; ex causticitate ejus procedit calor, et ex splendore ejus procedit lux: similiter in amore sunt duo; unum cui causticitas ignis correspondet, et est quoddam intime afficiens voluntatem hominis; et alterum, cui splendor ignis correspondet, et est quoddam intime afficiens intellectum hominis: inde est homini amor et intelligentia; nam, ut supra aliquoties dictum est, ex Sole mundi spiritualis procedit calor qui in essentia sua est amor, et lux quae in essentia sua est sapientia illa duo influunt in omnia et singula universi, et illa intime afficiunt; et apud homines in eorum voluntatem et intellectum, quae duo creata sunt receptacula influxus, voluntas receptaculum amoris, ac intellectus receptaculum sapientiae. Inde patet, quod vita hominis habitet in intellectu, et quod talis sit, qualis est sapientia ejus, et quod amor voluntatis modificet illam.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church